|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod audaces non sint
promptiores in principio quam in ipsis periculis. Tremor enim ex
timore causatur, qui contrariatur audaciae, ut ex dictis patet. Sed
audaces quandoque in principio tremunt, ut philosophus dicit, in libro
de problematibus. Ergo non sunt promptiores in principio quam in ipsis
periculis existentes.
2. Praeterea, per augmentum obiecti augetur passio, sicut si bonum
est amabile, et magis bonum est magis amabile. Sed arduum est
obiectum audaciae. Augmentato ergo arduo, augmentatur audacia. Sed
magis fit arduum et difficile periculum, quando est praesens. Ergo
debet tunc magis crescere audacia.
3. Praeterea, ex vulneribus inflictis provocatur ira. Sed ira
causat audaciam, dicit enim philosophus, in II Rhetoric., quod
ira est ausivum. Ergo quando iam sunt in ipsis periculis, et
percutiuntur, videtur quod magis audaces reddantur.
Sed contra est quod dicitur in III Ethic., quod audaces
praevolantes sunt et volentes ante pericula, in ipsis autem discedunt.
Respondeo dicendum quod audacia, cum sit quidam motus appetitus
sensitivi, sequitur apprehensionem sensitivae virtutis. Virtus autem
sensitiva non est collativa nec inquisitiva singulorum quae circumstant
rem, sed subitum habet iudicium. Contingit autem quandoque quod
secundum subitam apprehensionem non possunt cognosci omnia quae
difficultatem in aliquo negotio afferunt, unde surgit audaciae motus ad
aggrediendum periculum. Unde quando iam experiuntur ipsum periculum,
sentiunt maiorem difficultatem quam aestimaverunt. Et ideo deficiunt.
Sed ratio est discussiva omnium quae afferunt difficultatem negotio.
Et ideo fortes, qui ex iudicio rationis aggrediuntur pericula, in
principio videntur remissi, quia non passi, sed cum deliberatione
debita aggrediuntur. Quando autem sunt in ipsis periculis, non
experiuntur aliquid improvisum; sed quandoque minora illis quae
praecogitaverunt. Et ideo magis persistunt. Vel etiam quia propter
bonum virtutis pericula aggrediuntur, cuius boni voluntas in eis
perseverat, quantacumque sint pericula. Audaces autem, propter solam
aestimationem facientem spem et excludentem timorem, sicut dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in audacibus accidit tremor,
propter revocationem caloris ab exterioribus ad interiora, sicut etiam
in timentibus. Sed in audacibus revocatur calor ad cor, in timentibus
autem, ad inferiora.
Ad secundum dicendum quod obiectum amoris est simpliciter bonum, unde
augmentatum simpliciter augmentat amorem. Sed obiectum audaciae est
compositum ex bono et malo; et motus audaciae in malum, praesupponit
motum spei in bonum. Et ideo si tantum addatur de arduitate ad
periculum quod excedat spem, non sequetur motus audaciae, sed
diminuetur. Si tamen sit motus audaciae, quanto maius est periculum,
tanto maior audacia reputatur.
Ad tertium dicendum quod ex laesione non causatur ira, nisi supposita
aliqua spe, ut infra dicetur. Et ideo si fuerit tantum periculum quod
excedat spem victoriae, non sequetur ira. Sed verum est quod, si ira
sequatur, audacia augebitur.
|
|