|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ira non sit passio
specialis. Ab ira enim denominatur potentia irascibilis. Sed huius
potentiae non est una tantum passio, sed multae. Ergo ira non est una
passio specialis.
2. Praeterea, cuilibet passioni speciali est aliquid contrarium; ut
patet inducenti per singula. Sed irae non est aliqua passio
contraria, ut supra dictum est. Ergo ira non est passio specialis.
3. Praeterea, una specialis passio non includit aliam. Sed ira
includit multas passiones, est enim cum tristitia, et cum
delectatione, et cum spe, ut patet per philosophum, in II
Rhetoric. Ergo ira non est passio specialis.
Sed contra est quod Damascenus ponit iram specialem passionem. Et
similiter Tullius, IV de Tusculanis quaest.
Respondeo dicendum quod aliquid dicitur generale dupliciter. Uno
modo, per praedicationem, sicut animal est generale ad omnia
animalia. Alio modo, per causam, sicut sol est causa generalis
omnium quae generantur in his inferioribus, secundum Dionysium, in
IV cap. de Div. Nom. Sicut enim genus continet multas
differentias potestate, secundum similitudinem materiae; ita causa
agens continet multos effectus secundum virtutem activam. Contingit
autem aliquem effectum ex concursu diversarum causarum produci, et quia
omnis causa aliquo modo in effectu manet, potest etiam dici, tertio
modo, quod effectus ex congregatione multarum causarum productus,
habet quandam generalitatem, inquantum continet multas causas
quodammodo in actu. Primo ergo modo, ira non est passio generalis,
sed condivisa aliis passionibus, ut supra dictum est. Similiter autem
nec secundo modo. Non est enim causa aliarum passionum, sed per hunc
modum potest dici generalis passio amor, ut patet per Augustinum, in
XIV libro de Civ. Dei; amor enim est prima radix omnium
passionum, ut supra dictum est. Sed tertio modo potest ira dici
passio generalis, inquantum ex concursu multarum passionum causatur.
Non enim insurgit motus irae nisi propter aliquam tristitiam illatam et
nisi adsit desiderium et spes ulciscendi, quia, ut philosophus dicit
in II Rhetoric., iratus habet spem puniendi; appetit enim
vindictam ut sibi possibilem. Unde si fuerit multum excellens persona
quae nocumentum intulit, non sequitur ira, sed solum tristitia, ut
Avicenna dicit, in libro de anima.
Ad primum ergo dicendum quod, vis irascibilis denominatur ab ira, non
quia omnis motus huius potentiae sit ira, sed quia ad iram terminantur
omnes motus huius potentiae; et inter alios eius motus, iste est
manifestior.
Ad secundum dicendum quod ex hoc ipso quod ira causatur ex contrariis
passionibus, scilicet a spe, quae est boni, et a tristitia, quae est
mali, includit in seipsa contrarietatem, et ideo non habet contrarium
extra se. Sicut etiam in mediis coloribus non invenitur contrarietas,
nisi quae est simplicium colorum, ex quibus causantur.
Ad tertium dicendum quod ira includit multas passiones, non quidem
sicut genus species, sed magis secundum continentiam causae et
effectus.
|
|