|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod obiectum irae sit
malum. Dicit enim Gregorius Nyssenus quod ira est quasi armigera
concupiscentiae, inquantum scilicet impugnat id quod concupiscentiam
impedit. Sed omne impedimentum habet rationem mali. Ergo ira
respicit malum tanquam obiectum.
2. Praeterea, ira et odium conveniunt in effectu, utriusque enim
est inferre nocumentum alteri. Sed odium respicit malum tanquam
obiectum, ut supra dictum est. Ergo etiam et ira.
3. Praeterea, ira causatur ex tristitia, unde philosophus dicit,
in VII Ethic., quod ira operatur cum tristitia. Sed tristitiae
obiectum est malum. Ergo et irae.
1. Sed contra est quod Augustinus dicit, in II Confess., quod
ira appetit vindictam. Sed appetitus vindictae est appetitus boni,
cum vindicta ad iustitiam pertineat. Ergo obiectum irae est bonum.
2. Praeterea, ira semper est cum spe, unde et delectationem
causat, ut dicit philosophus, in II Rhetoric. Sed spei et
delectationis obiectum est bonum. Ergo et irae.
Respondeo dicendum quod motus appetitivae virtutis sequitur actum
virtutis apprehensivae. Vis autem apprehensiva dupliciter aliquid
apprehendit, uno modo, per modum incomplexi, sicut cum intelligimus
quid est homo; alio modo, per modum complexi, sicut cum intelligimus
album inesse homini. Unde utroque modo vis appetitiva potest tendere
in bonum et malum. Per modum quidem simplicis et incomplexi, cum
appetitus simpliciter sequitur vel inhaeret bono, vel refugit malum.
Et tales motus sunt desiderium et spes, delectatio et tristitia, et
alia huiusmodi. Per modum autem complexi, sicut cum appetitus fertur
in hoc quod aliquod bonum vel malum insit vel fiat circa alterum, vel
tendendo in hoc, vel refugiendo ab hoc. Sicut manifeste apparet in
amore et odio, amamus enim aliquem, inquantum volumus ei inesse
aliquod bonum; odimus autem aliquem, inquantum volumus ei inesse
aliquod malum. Et similiter est in ira, quicumque enim irascitur,
quaerit vindicari de aliquo. Et sic motus irae tendit in duo,
scilicet in ipsam vindictam, quam appetit et sperat sicut quoddam
bonum, unde et de ipsa delectatur, tendit etiam in illum de quo
quaerit vindictam, sicut in contrarium et nocivum, quod pertinet ad
rationem mali. Est tamen duplex differentia attendenda circa hoc,
irae ad odium et ad amorem. Quarum prima est, quod ira semper
respicit duo obiecta, amor vero et odium quandoque respiciunt unum
obiectum tantum, sicut cum dicitur aliquis amare vinum vel aliquid
huiusmodi, aut etiam odire. Secunda est, quia utrumque obiectorum
quod respicit amor, est bonum, vult enim amans bonum alicui, tanquam
sibi convenienti. Utrumque vero eorum quae respicit odium, habet
rationem mali, vult enim odiens malum alicui, tamquam cuidam
inconvenienti. Sed ira respicit unum obiectum secundum rationem boni,
scilicet vindictam, quam appetit, et aliud secundum rationem mali,
scilicet hominem nocivum, de quo vult vindicari. Et ideo est passio
quodammodo composita ex contrariis passionibus.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|