|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ira sit in
concupiscibili. Dicit enim Tullius, in IV de Tusculanis
quaest., quod ira est libido quaedam. Sed libido est in
concupiscibili. Ergo et ira.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in regula, quod ira crescit in
odium. Et Tullius dicit, in eodem libro, quod odium est ira
inveterata. Sed odium est in concupiscibili, sicut amor. Ergo ira
est in concupiscibili.
3. Praeterea, Damascenus et Gregorius Nyssenus dicunt quod ira
componitur ex tristitia et desiderio. Sed utrumque horum est in
concupiscibili. Ergo ira est in concupiscibili.
Sed contra, vis concupiscibilis est alia ab irascibili. Si igitur
ira esset in concupiscibili, non denominaretur ab ea vis irascibilis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, passiones
irascibilis in hoc differunt a passionibus concupiscibilis, quod
obiecta passionum concupiscibilis sunt bonum et malum absolute; obiecta
autem passionum irascibilis sunt bonum et malum cum quadam elevatione
vel arduitate. Dictum est autem quod ira respicit duo obiecta,
scilicet vindictam, quam appetit; et eum de quo vindictam quaerit.
Et circa utrumque quandam arduitatem ira requirit, non enim insurgit
motus irae, nisi aliqua magnitudine circa utrumque existente;
quaecumque enim nihil sunt, aut modica valde nullo digna aestimamus,
ut dicit philosophus, in II Rhetoric. Unde manifestum est quod ira
non est in concupiscibili, sed in irascibili.
Ad primum ergo dicendum quod Tullius libidinem nominat appetitum
cuiuscumque boni futuri non habita discretione ardui vel non ardui. Et
secundum hoc, ponit iram sub libidine, inquantum est appetitus
vindictae. Sic autem libido communis est ad irascibilem et
concupiscibilem.
Ad secundum dicendum quod ira dicitur crescere in odium, non quod
eadem numero passio quae prius fuit ira, postmodum fiat odium per
quandam inveterationem, sed per quandam causalitatem. Ira enim, per
diuturnitatem, causat odium.
Ad tertium dicendum quod ira dicitur componi ex tristitia et
desiderio, non sicut ex partibus, sed sicut ex causis. Dictum est
autem supra quod passiones concupiscibilis sunt causae passionum
irascibilis.
|
|