|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ira non sit cum
ratione. Ira enim, cum sit passio quaedam, est in appetitu
sensitivo. Sed appetitus sensitivus non sequitur rationis
apprehensionem, sed sensitivae partis. Ergo ira non est cum ratione.
2. Praeterea, animalia bruta carent ratione. Et tamen in eis
invenitur ira. Ergo ira non est cum ratione.
3. Praeterea, ebrietas ligat rationem. Adiuvat autem ad iram.
Ergo ira non est cum ratione.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod ira
consequitur rationem aliqualiter.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ira est appetitus
vindictae. Haec autem collationem importat poenae infligendae ad
nocumentum sibi illatum, unde, in VII Ethic., dicit philosophus
quod syllogizans quoniam oportet talem oppugnare, irascitur confestim.
Conferre autem et syllogizare est rationis. Et ideo ira est
quodammodo cum ratione.
Ad primum ergo dicendum quod motus appetitivae virtutis potest esse cum
ratione dupliciter. Uno modo, cum ratione praecipiente, et sic
voluntas est cum ratione; unde et dicitur appetitus rationalis. Alio
modo, cum ratione denuntiante, et sic ira est cum ratione. Dicit
enim philosophus, in libro de Problemat., quod ira est cum ratione,
non sicut praecipiente ratione, sed ut manifestante iniuriam.
Appetitus enim sensitivus immediate rationi non obedit, sed mediante
voluntate.
Ad secundum dicendum quod bruta animalia habent instinctum naturalem ex
divina ratione eis inditum, per quem habent motus interiores et
exteriores similes motibus rationis, sicut supra dictum est.
Ad tertium dicendum quod, sicut dicitur in VII Ethic., ira audit
aliqualiter rationem, sicut nuntiantem quod iniuriatum est ei, sed non
perfecte audit, quia non observat regulam rationis in rependendo
vindictam. Ad iram ergo requiritur aliquis actus rationis; et additur
impedimentum rationis. Unde philosophus dicit, in libro de
Problemat., quod illi qui sunt multum ebrii, tanquam nihil habentes
de iudicio rationis, non irascuntur, sed quando sunt parum ebrii,
irascuntur, tanquam habentes iudicium rationis, sed impeditum.
|
|