|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ira non sit naturalior
quam concupiscentia. Proprium enim hominis dicitur quod sit animal
mansuetum natura. Sed mansuetudo opponitur irae, ut dicit
philosophus, in II Rhetoric. Ergo ira non est naturalior quam
concupiscentia, sed omnino videtur esse contra hominis naturam.
2. Praeterea, ratio contra naturam dividitur, ea enim quae secundum
rationem agunt, non dicimus secundum naturam agere. Sed ira est cum
ratione, concupiscentia autem sine ratione, ut dicitur in VII
Ethic. Ergo concupiscentia est naturalior quam ira.
3. Praeterea, ira est appetitus vindictae, concupiscentia autem
maxime est appetitus delectabilium secundum tactum, scilicet ciborum et
venereorum. Haec autem sunt magis naturalia homini quam vindicta.
Ergo concupiscentia est naturalior quam ira.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VII Ethic., quod ira
est naturalior quam concupiscentia.
Respondeo dicendum quod naturale dicitur illud quod causatur a natura,
ut patet in II Physic. Unde utrum aliqua passio sit magis vel minus
naturalis, considerari non potest nisi ex causa sua. Causa autem
passionis, ut supra dictum est, dupliciter accipi potest, uno modo,
ex parte obiecti; alio modo, ex parte subiecti. Si ergo consideretur
causa irae et concupiscentiae ex parte obiecti, sic concupiscentia, et
maxime ciborum et venereorum, naturalior est quam ira, inquantum ista
sunt magis naturalia quam vindicta. Si autem consideretur causa irae
ex parte subiecti, sic quodammodo ira est naturalior, et quodammodo
concupiscentia. Potest enim natura alicuius hominis considerari vel
secundum naturam generis, vel secundum naturam speciei, vel secundum
complexionem propriam individui. Si igitur consideretur natura
generis, quae est natura huius hominis inquantum est animal; sic
naturalior est concupiscentia quam ira, quia ex ipsa natura communi
habet homo quandam inclinationem ad appetendum ea quae sunt conservativa
vitae, vel secundum speciem vel secundum individuum. Si autem
consideremus naturam hominis ex parte speciei, scilicet inquantum est
rationalis; sic ira est magis naturalis homini quam concupiscentia,
inquantum ira est cum ratione magis quam concupiscentia. Unde
philosophus dicit, in IV Ethic., quod humanius est punire, quod
pertinet ad iram, quam mansuetum esse, unumquodque enim naturaliter
insurgit contra contraria et nociva. Si vero consideretur natura huius
individui secundum propriam complexionem, sic ira naturalior est quam
concupiscentia, quia scilicet habitudinem naturalem ad irascendum,
quae est ex complexione, magis de facili sequitur ira, quam
concupiscentia vel aliqua alia passio. Est enim homo dispositus ad
irascendum, secundum quod habet cholericam complexionem, cholera
autem, inter alios humores, citius movetur; assimilatur enim igni.
Et ideo magis est in promptu ut ille qui est dispositus secundum
naturalem complexionem ad iram, irascatur; quam de eo qui est
dispositus ad concupiscendum, quod concupiscat. Et propter hoc
philosophus dicit, in VII Ethic., quod ira magis traducitur a
parentibus in filios, quam concupiscentia.
Ad primum ergo dicendum quod in homine considerari potest et naturalis
complexio ex parte corporis, quae est temperata; et ipsa ratio. Ex
parte igitur complexionis corporalis, naturaliter homo, secundum suam
speciem, est non habens superexcellentiam neque irae neque alicuius
alterius passionis, propter temperamentum suae complexionis. Alia
vero animalia, secundum quod recedunt ab hac qualitate complexionis ad
dispositionem alicuius complexionis extremae, secundum hoc etiam
naturaliter disponuntur ad excessum alicuius passionis, ut leo ad
audaciam, canis ad iram, lepus ad timorem, et sic de aliis. Ex
parte vero rationis, est naturale homini et irasci et mansuetum esse,
secundum quod ratio quodammodo causat iram, inquantum nuntiat causam
irae; et quodammodo sedat iram, inquantum iratus non totaliter audit
imperium rationis, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod ipsa ratio pertinet ad naturam hominis.
Unde ex hoc ipso quod ira est cum ratione, sequitur quod secundum
aliquem modum sit homini naturalis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de ira et concupiscentia,
ex parte obiecti.
|
|