|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod ira sit gravior quam
odium. Dicitur enim Prov. XXVII, quod ira non habet
misericordiam, nec erumpens furor. Odium autem quandoque habet
misericordiam. Ergo ira est gravior quam odium.
2. Praeterea, maius est pati malum et de malo dolere, quam
simpliciter pati. Sed illi qui habet aliquem odio, sufficit quod ille
quem odit, patiatur malum, irato autem non sufficit, sed quaerit quod
cognoscat illud et de illo doleat, ut dicit philosophus, in II
Rhetoric. Ergo ira est gravior quam odium.
3. Praeterea, quanto ad constitutionem alicuius plura concurrunt,
tanto videtur esse stabilius, sicut habitus permanentior est qui ex
pluribus actibus causatur. Sed ira causatur ex concursu plurium
passionum, ut supra dictum est, non autem odium. Ergo ira est
stabilior et gravior quam odium.
Sed contra est quod Augustinus, in regula, odium comparat trabi,
iram vero festucae.
Respondeo dicendum quod species passionis, et ratio ipsius, ex
obiecto pensatur. Est autem obiectum irae et odii idem subiecto, nam
sicut odiens appetit malum ei quem odit, ita iratus ei contra quem
irascitur. Sed non eadem ratione, sed odiens appetit malum inimici,
inquantum est malum; iratus autem appetit malum eius contra quem
irascitur, non inquantum est malum, sed inquantum habet quandam
rationem boni, scilicet prout aestimat illud esse iustum, inquantum
est vindicativum. Unde etiam supra dictum est quod odium est per
applicationem mali ad malum; ira autem per applicationem boni ad
malum. Manifestum est autem quod appetere malum sub ratione iusti,
minus habet de ratione mali quam velle malum alicuius simpliciter.
Velle enim malum alicuius sub ratione iusti, potest esse etiam
secundum virtutem iustitiae, si praecepto rationis obtemperetur, sed
ira in hoc solum deficit, quod non obedit rationis praecepto in
ulciscendo. Unde manifestum est quod odium est multo deterius et
gravius quam ira.
Ad primum ergo dicendum quod in ira et odio duo possunt considerari,
scilicet ipsum quod desideratur, et intensio desiderii. Quantum
igitur ad id quod desideratur, ira habet magis misericordiam quam
odium. Quia enim odium appetit malum alterius secundum se, nulla
mensura mali satiatur, ea enim quae secundum se appetuntur, sine
mensura appetuntur, ut philosophus dicit I Politic., sicut avarus
divitias. Unde dicitur Eccli. XII, inimicus si invenerit
tempus, non satiabitur sanguine. Sed ira non appetit malum nisi sub
ratione iusti vindicativi. Unde quando malum illatum excedit mensuram
iustitiae, secundum aestimationem irascentis, tunc miseretur. Unde
philosophus dicit, in II Rhetoric., quod iratus, si fiant multa,
miserebitur, odiens autem pro nullo. Quantum vero ad intensionem
desiderii, ira magis excludit misericordiam quam odium, quia motus
irae est impetuosior, propter cholerae inflammationem. Unde statim
subditur, impetum concitati spiritus ferre quis poterit?
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, iratus appetit malum
alicuius, inquantum habet rationem iusti vindicativi. Vindicta autem
fit per illationem poenae. Est autem de ratione poenae quod sit
contraria voluntati, et quod sit afflictiva, et quod pro aliqua culpa
inferatur. Et ideo iratus hoc appetit, ut ille cui nocumentum
infert, percipiat, et doleat, et quod cognoscat propter iniuriam
illatam sibi hoc provenire. Sed odiens de hoc nihil curat, quia
appetit malum alterius inquantum huiusmodi. Non est autem verum quod
id de quo quis tristatur, sit peius, iniustitia enim et imprudentia,
cum sint mala, quia tamen sunt voluntaria, non contristant eos quibus
insunt, ut dicit philosophus, in II Rhetoric.
Ad tertium dicendum quod id quod ex pluribus causis causatur, tunc est
stabilius, quando causae accipiuntur unius rationis, sed una causa
potest praevalere multis aliis. Odium autem provenit ex permanentiori
causa quam ira. Nam ira provenit ex aliqua commotione animi propter
laesionem illatam, sed odium procedit ex aliqua dispositione hominis,
secundum quam reputat sibi contrarium et nocivum id quod odit. Et ideo
sicut passio citius transit quam dispositio vel habitus, ita ira citius
transit quam odium; quamvis etiam odium sit passio ex tali dispositione
proveniens. Et propter hoc philosophus dicit, in II Rhetoric.,
quod odium est magis insanabile quam ira.
|
|