|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod ira non solum sit ad
illos ad quos est iustitia. Non enim est iustitia hominis ad res
irrationales. Sed tamen homo quandoque irascitur rebus
irrationalibus, puta cum scriptor ex ira proiicit pennam, vel eques
percutit equum. Ergo ira non solum est ad illos ad quos est iustitia.
2. Praeterea, non est iustitia hominis ad seipsum, nec ad ea quae
sui ipsius sunt, ut dicitur in V Ethic. Sed homo quandoque sibi
ipsi irascitur, sicut poenitens propter peccatum, unde dicitur in
Psalmo IV, irascimini, et nolite peccare. Ergo ira non solum est
ad quos est iustitia.
3. Praeterea, iustitia et iniustitia potest esse alicuius ad totum
aliquod genus, vel ad totam aliquam communitatem, puta cum civitas
aliquem laesit. Sed ira non est ad aliquod genus, sed solum ad
aliquod singularium, ut dicit philosophus, in II Rhetoric. Ergo
ira non proprie est ad quos est iustitia et iniustitia.
Sed contrarium accipi potest a philosopho in II Rhetoric.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ira appetit malum,
inquantum habet rationem iusti vindicativi. Et ideo ad eosdem est
ira, ad quos est iustitia et iniustitia. Nam inferre vindictam ad
iustitiam pertinet, laedere autem aliquem pertinet ad iniustitiam.
Unde tam ex parte causae, quae est laesio illata ab altero; quam
etiam ex parte vindictae, quam appetit iratus; manifestum est quod ad
eosdem pertinet ira, ad quos iustitia et iniustitia.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, ira, quamvis
sit cum ratione, potest tamen etiam esse in brutis animalibus, quae
ratione carent, inquantum naturali instinctu per imaginationem moventur
ad aliquid simile operibus rationis. Sic igitur, cum in homine sit et
ratio et imaginatio, dupliciter in homine potest motus irae insurgere.
Uno modo, ex sola imaginatione nuntiante laesionem. Et sic insurgit
aliquis motus irae etiam ad res irrationales et inanimatas, secundum
similitudinem illius motus qui est in animalibus contra quodlibet
nocivum. Alio modo, ex ratione nuntiante laesionem. Et sic, ut
philosophus dicit II Rhetoric., nullo modo potest esse ira ad res
insensibiles, neque ad mortuos. Tum quia non dolent, quod maxime
quaerunt irati in eis quibus irascuntur. Tum etiam quia non est ad eos
vindicta, cum eorum non sit iniuriam facere.
Ad secundum dicendum quod, sicut philosophus dicit in V Ethic.,
quaedam metaphorica iustitia et iniustitia est hominis ad seipsum,
inquantum scilicet ratio regit irascibilem et concupiscibilem. Et
secundum hoc etiam homo dicitur de seipso vindictam facere, et per
consequens sibi ipsi irasci. Proprie autem et per se, non contingit
aliquem sibi ipsi irasci.
Ad tertium dicendum quod philosophus, in II Rhetoric., assignat
unam differentiam inter odium et iram, quod odium potest esse ad
aliquod genus, sicut habemus odio omne latronum genus, sed ira non est
nisi ad aliquod singulare. Cuius ratio est, quia odium causatur ex
hoc quod qualitas alicuius rei apprehenditur ut dissonans nostrae
dispositioni, et hoc potest esse vel in universali, vel in
particulari. Sed ira causatur ex hoc quod aliquis nos laesit per suum
actum. Actus autem omnes sunt singularium. Et ideo ira semper est
circa aliquod singulare. Cum autem tota civitas nos laeserit, tota
civitas computatur sicut unum singulare.
|
|