|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod Damascenus
inconvenienter assignet tres species irae, scilicet fel, maniam et
furorem. Nullius enim generis species diversificantur secundum aliquod
accidens. Sed ista tria diversificantur secundum aliquod accidens,
principium enim motus irae fel vocatur; ira autem permanens dicitur
mania; furor autem est ira observans tempus in vindictam. Ergo non
sunt diversae species irae.
2. Praeterea, Tullius, in IV de Tusculanis quaest., dicit
quod excandescentia Graece dicitur thymosis; et est ira modo nascens
et modo desistens. Thymosis autem secundum Damascenum, est idem quod
furor. Non ergo furor tempus quaerit ad vindictam, sed tempore
deficit.
3. Praeterea, Gregorius, XXI Moral., ponit tres gradus
irae, scilicet iram sine voce, et iram cum voce, et iram cum verbo
expresso, secundum illa tria quae dominus ponit Matth. V, qui
irascitur fratri suo, ubi tangitur ira sine voce; et postea subdit,
qui dixerit fratri suo, raca, ubi tangitur ira cum voce, sed necdum
pleno verbo formata; et postea dicit, qui autem dixerit fratri suo,
fatue, ubi expletur vox perfectione sermonis. Ergo insufficienter
divisit Damascenus iram, nihil ponens ex parte vocis.
Sed contra est auctoritas Damasceni et Gregorii Nysseni.
Respondeo dicendum quod tres species irae quas Damascenus ponit, et
etiam Gregorius Nyssenus, sumuntur secundum ea quae dant irae aliquod
augmentum. Quod quidem contingit tripliciter. Uno modo, ex
facilitate ipsius motus, et talem iram vocat fel, quia cito
accenditur. Alio modo, ex parte tristitiae causantis iram, quae diu
in memoria manet, et haec pertinet ad maniam, quae a manendo dicitur.
Tertio, ex parte eius quod iratus appetit, scilicet vindictae, et
haec pertinet ad furorem, qui nunquam quiescit donec puniat. Unde
philosophus, in IV Ethic., quosdam irascentium vocat acutos, quia
cito irascuntur; quosdam amaros, quia diu retinent iram; quosdam
difficiles, quia nunquam quiescunt nisi puniant.
Ad primum ergo dicendum quod omnia illa per quae ira recipit aliquam
perfectionem, non omnino per accidens se habent ad iram. Et ideo
nihil prohibet secundum ea species irae assignari.
Ad secundum dicendum quod excandescentia, quam Tullius ponit, magis
videtur pertinere ad primam speciem irae, quae perficitur secundum
velocitatem irae, quam ad furorem. Nihil autem prohibet ut thymosis
Graece, quod Latine furor dicitur, utrumque importet, et
velocitatem ad irascendum et firmitatem propositi ad puniendum.
Ad tertium dicendum quod gradus illi irae distinguuntur secundum
effectum irae, non autem secundum diversam perfectionem ipsius motus
irae.
|
|