|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non semper aliquis
irascatur propter aliquid contra se factum. Homo enim, peccando,
nihil contra Deum facere potest, dicitur enim Iob XXXV, si
multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra illum?
Dicitur tamen Deus irasci contra homines propter peccata; secundum
illud Psalmi CV, iratus est furore dominus in populum suum. Ergo
non semper aliquis irascitur propter aliquid contra se factum.
2. Praeterea, ira est appetitus vindictae. Sed aliquis appetit
vindictam facere etiam de his quae contra alios fiunt. Ergo non semper
motivum irae est aliquid contra nos factum.
3. Praeterea, sicut philosophus dicit, in II Rhetoric.,
homines irascuntur praecipue contra eos qui despiciunt ea circa quae
ipsi maxime student, sicut qui student in philosophia, irascuntur
contra eos qui philosophiam despiciunt, et simile est in aliis. Sed
despicere philosophiam non est nocere ipsi studenti. Non ergo semper
irascimur propter id quod contra nos fit.
4. Praeterea, ille qui tacet contra contumeliantem, magis ipsum ad
iram provocat, ut dicit Chrysostomus. Sed in hoc contra ipsum nihil
agit, quod tacet. Ergo non semper ira alicuius provocatur propter
aliquid quod contra ipsum fit.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod ira
fit semper ex his quae ad seipsum. Inimicitia autem et sine his quae
ad ipsum, si enim putemus talem esse odimus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ira est appetitus
nocendi alteri sub ratione iusti vindicativi. Vindicta autem locum non
habet nisi ubi praecessit iniuria. Nec iniuria omnis ad vindictam
provocat, sed illa sola quae ad eum pertinet qui appetit vindictam,
sicut enim unumquodque naturaliter appetit proprium bonum, ita etiam
naturaliter repellit proprium malum. Iniuria autem ab aliquo facta non
pertinet ad aliquem, nisi aliquid fecerit quod aliquo modo sit contra
ipsum. Unde sequitur quod motivum irae alicuius semper sit aliquid
contra ipsum factum.
Ad primum ergo dicendum quod ira non dicitur in Deo secundum passionem
animi, sed secundum iudicium iustitiae, prout vult vindictam facere de
peccato. Peccator enim, peccando, Deo nihil nocere effective
potest, tamen ex parte sua dupliciter contra Deum agit. Primo
quidem, inquantum eum in suis mandatis contemnit. Secundo, inquantum
nocumentum aliquod infert alicui, vel sibi vel alteri, quod ad Deum
pertinet, prout ille cui nocumentum infertur, sub Dei providentia et
tutela continetur.
Ad secundum dicendum quod irascimur contra illos qui aliis nocent et
vindictam appetimus, inquantum illi quibus nocetur, aliquo modo ad nos
pertinent, vel per aliquam affinitatem, vel per amicitiam, vel saltem
per communionem naturae.
Ad tertium dicendum quod id in quo maxime studemus, reputamus esse
bonum nostrum. Et ideo, cum illud despicitur, reputamus nos quoque
despici, et arbitramur nos laesos.
Ad quartum dicendum quod tunc aliquis tacens ad iram provocat
iniuriantem, quando videtur ex contemptu tacere, quasi parvipendat
alterius iram. Ipsa autem parvipensio quidam actus est.
|
|