|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sola parvipensio
vel despectio sit motivum irae. Dicit enim Damascenus quod iniuriam
passi, vel aestimantes pati, irascimur. Sed homo potest iniuriam
pati etiam absque despectu vel parvipensione. Ergo non sola
parvipensio est irae motivum.
2. Praeterea, eiusdem est appetere honorem, et contristari de
parvipensione. Sed bruta animalia non appetunt honorem. Ergo non
contristantur de parvipensione. Et tamen in eis provocatur ira propter
hoc quod vulnerantur, ut dicit philosophus, in III Ethic. Ergo
non sola parvipensio videtur esse motivum irae.
3. Praeterea, philosophus, in II Rhetoric., ponit multas alias
causas irae, puta oblivionem, et exultationem in infortuniis,
denuntiationem malorum, impedimentum consequendae propriae voluntatis.
Non ergo sola parvipensio est provocativum irae.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod ira
est appetitus cum tristitia punitionis, propter apparentem
parvipensionem non convenienter factam.
Respondeo dicendum quod omnes causae irae reducuntur ad
parvipensionem. Sunt enim tres species parvipensionis, ut dicitur in
II Rhetoric., scilicet despectus, epereasmus, idest impedimentum
voluntatis implendae, et contumeliatio, et ad haec tria omnia motiva
irae reducuntur. Cuius ratio potest accipi duplex. Prima est, quia
ira appetit nocumentum alterius, inquantum habet rationem iusti
vindicativi, et ideo intantum quaerit vindictam, inquantum videtur
esse iusta. Iusta autem vindicta non fit nisi de eo quod est iniuste
factum, et ideo provocativum ad iram semper est aliquid sub ratione
iniusti. Unde dicit philosophus, in II Rhetoric., quod si
homines putaverint eos qui laeserunt, esse iuste passos, non
irascuntur, non enim fit ira ad iustum. Contingit autem tripliciter
nocumentum alicui inferri, scilicet ex ignorantia, ex passione, et ex
electione. Tunc autem aliquis maxime iniustum facit, quando ex
electione vel industria, vel ex certa malitia nocumentum infert, ut
dicitur in V Ethic. Et ideo maxime irascimur contra illos quos
putamus ex industria nobis nocuisse. Si enim putemus aliquos vel per
ignorantiam, vel ex passione nobis intulisse iniuriam, vel non
irascimur contra eos, vel multo minus, agere enim aliquid ex
ignorantia vel ex passione, diminuit rationem iniuriae, et est
quodammodo provocativum misericordiae et veniae. Illi autem qui ex
industria nocumentum inferunt, ex contemptu peccare videntur, et ideo
contra eos maxime irascimur. Unde philosophus dicit, in II
Rhetoric., quod his qui propter iram aliquid fecerunt, aut non
irascimur, aut minus irascimur, non enim propter parvipensionem
videntur egisse. Secunda ratio est, quia parvipensio excellentiae
hominis opponitur, quae enim homines putant nullo digna esse,
parvipendunt, ut dicitur in II Rhetoric. Ex omnibus autem bonis
nostris aliquam excellentiam quaerimus. Et ideo quodcumque nocumentum
nobis inferatur, inquantum excellentiae derogat, videtur ad
parvipensionem pertinere.
Ad primum ergo dicendum quod ex quacumque alia causa aliquis iniuriam
patiatur quam ex contemptu, illa causa minuit rationem iniuriae. Sed
solus contemptus, vel parvipensio, rationem irae auget. Et ideo est
per se causa irascendi.
Ad secundum dicendum quod, licet animal brutum non appetat honorem sub
ratione honoris, appetit tamen naturaliter quandam excellentiam, et
irascitur contra ea quae illi excellentiae derogant.
Ad tertium dicendum quod omnes illae causae ad quandam parvipensionem
reducuntur. Oblivio enim parvipensionis est evidens signum, ea enim
quae magna aestimamus, magis memoriae infigimus. Similiter ex quadam
parvipensione est quod aliquis non vereatur contristare aliquem,
denuntiando sibi aliqua tristia. Qui etiam in infortuniis alicuius
hilaritatis signa ostendit, videtur parum curare de bono vel malo
eius. Similiter etiam qui impedit aliquem a sui propositi
assecutione, non propter aliquam utilitatem sibi inde provenientem,
non videtur multum curare de amicitia eius. Et ideo omnia talia,
inquantum sunt signa contemptus, sunt provocativa irae.
|
|