|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod excellentia alicuius non
sit causa quod facilius irascatur. Dicit enim philosophus, in II
Rhetoric., quod maxime aliqui irascuntur cum tristantur, ut
infirmi, et egentes, et qui non habent id quod concupiscunt. Sed
omnia ista ad defectum pertinere videntur. Ergo magis facit pronum ad
iram defectus quam excellentia.
2. Praeterea, philosophus dicit ibidem quod tunc aliqui maxime
irascuntur, quando in eis despicitur id de quo potest esse suspicio
quod vel non insit eis, vel quod insit eis debiliter, sed cum putant
se multum excellere in illis in quibus despiciuntur, non curant. Sed
praedicta suspicio ex defectu provenit. Ergo defectus est magis causa
quod aliquis irascatur, quam excellentia.
3. Praeterea, ea quae ad excellentiam pertinent, maxime faciunt
homines iucundos et bonae spei esse. Sed philosophus dicit, in II
Rhetoric., quod in ludo, in risu, in festo, in prosperitate, in
consummatione operum, in delectatione non turpi, et in spe optima,
homines non irascuntur. Ergo excellentia non est causa irae.
Sed contra est quod philosophus, in eodem libro, dicit quod homines
propter excellentiam indignantur.
Respondeo dicendum quod causa irae in eo qui irascitur, dupliciter
accipi potest. Uno modo, secundum habitudinem ad motivum irae. Et
sic excellentia est causa ut aliquis de facili irascatur. Est enim
motivum irae iniusta parvipensio, ut dictum est. Constat autem quod
quanto aliquis est excellentior, iniustius parvipenditur in hoc in quo
excellit. Et ideo illi qui sunt in aliqua excellentia, maxime
irascuntur, si parvipendantur, puta si dives parvipenditur in
pecunia, et rhetor in loquendo, et sic de aliis. Alio modo potest
considerari causa irae in eo qui irascitur, ex parte dispositionis quae
in eo relinquitur ex tali motivo. Manifestum est autem quod nihil
movet ad iram, nisi nocumentum quod contristat. Ea autem quae ad
defectum pertinent, maxime sunt contristantia, quia homines defectibus
subiacentes facilius laeduntur. Et ista est causa quare homines qui
sunt infirmi, vel in aliis defectibus, facilius irascuntur, quia
facilius contristantur.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod ille qui despicitur in eo in quo manifeste
multum excellit, non reputat se aliquam iacturam pati, et ideo non
contristatur, et ex hac parte minus irascitur. Sed ex alia parte,
inquantum indignius despicitur, habet maiorem rationem irascendi.
Nisi forte reputet se non invideri vel subsannari propter despectum;
sed propter ignorantiam, vel propter aliud huiusmodi.
Ad tertium dicendum quod omnia illa impediunt iram, inquantum
impediunt tristitiam. Sed ex alia parte, nata sunt provocare iram,
secundum quod faciunt hominem inconvenientius despici.
|
|