|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod defectus alicuius non
sit causa ut contra ipsum facilius irascamur. Dicit enim philosophus,
in II Rhetoric., quod his qui confitentur et poenitent et
humiliantur, non irascimur, sed magis ad eos mitescimus. Unde et
canes non mordent eos qui resident. Sed haec pertinent ad parvitatem
et defectum. Ergo parvitas alicuius est causa ut ei minus irascamur.
2. Praeterea, nullus est maior defectus quam mortis. Sed ad
mortuos desinit ira. Ergo defectus alicuius non est causa provocativa
irae contra ipsum.
3. Praeterea, nullus aestimat aliquem parvum ex hoc quod est sibi
amicus. Sed ad amicos, si nos offenderint, vel si non iuverint,
magis offendimur, unde dicitur in Psalmo LIV, si inimicus meus
maledixisset mihi, sustinuissem utique. Ergo defectus alicuius non
est causa ut contra ipsum facilius irascamur.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Rhetoric., quod
dives irascitur contra pauperem, si eum despiciat; et principans
contra subiectum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, indigna despectio
est maxime provocativa irae. Defectus igitur vel parvitas eius contra
quem irascimur, facit ad augmentum irae, inquantum auget indignam
despectionem. Sicut enim quanto aliquis est maior, tanto indignius
despicitur; ita quanto aliquis est minor, tanto indignius despicit.
Et ideo nobiles irascuntur si despiciantur a rusticis, vel sapientes
ab insipientibus, vel domini a servis. Si vero parvitas vel defectus
diminuat despectionem indignam, talis parvitas non auget, sed diminuit
iram. Et hoc modo illi qui poenitent de iniuriis factis, et
confitentur se male fecisse, et humiliantur et veniam petunt, mitigant
iram, secundum illud Prov. XV, responsio mollis frangit iram,
inquantum scilicet tales videntur non despicere, sed magis magnipendere
eos quibus se humiliant.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod duplex est causa quare ad mortuos cessat
ira. Una, quia non possunt dolere et sentire, quod maxime quaerunt
irati in his quibus irascuntur. Alio modo, quia iam videntur ad
ultimum malorum pervenisse. Unde etiam ad quoscumque graviter laesos
cessat ira, inquantum eorum malum excedit mensuram iustae
retributionis.
Ad tertium dicendum quod etiam despectio quae est ab amicis, videtur
esse magis indigna. Et ideo ex simili causa magis irascimur contra
eos, si despiciant, vel nocendo vel non iuvando, sicut et contra
minores.
|
|