|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ira non causet
delectationem. Tristitia enim delectationem excludit. Sed ira est
semper cum tristitia, quia, ut dicitur in VII Ethic., omnis qui
facit aliquid per iram, facit tristatus. Ergo ira non causat
delectationem.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Ethic., quod punitio
quietat impetum irae, delectationem pro tristitia faciens, ex quo
potest accipi quod delectatio irato provenit ex punitione, punitio
autem excludit iram. Ergo, adveniente delectatione, ira tollitur.
Non est ergo effectus delectationi coniunctus.
3. Praeterea, nullus effectus impedit causam suam, cum sit suae
causae conformis. Sed delectationes impediunt iram, ut dicitur in
II Rhetoric. Ergo delectatio non est effectus irae.
Sed contra est quod philosophus, in eodem libro, inducit proverbium,
quod ira multo dulcior melle distillante in pectoribus virorum crescit.
Respondeo dicendum quod, sicut philosophus dicit in VII Ethic.,
delectationes, maxime sensibiles et corporales, sunt medicinae quaedam
contra tristitiam, et ideo quanto per delectationem contra maiorem
tristitiam vel anxietatem remedium praestatur, tanto delectatio magis
percipitur; sicut patet quod quando aliquis sitit, delectabilior fit
ei potus. Manifestum est autem ex praedictis quod motus irae insurgit
ex aliqua illata iniuria contristante; cui quidem tristitiae remedium
adhibetur per vindictam. Et ideo ad praesentiam vindictae delectatio
sequitur, et tanto maior, quanto maior fuit tristitia. Si igitur
vindicta fuerit praesens realiter, fit perfecta delectatio, quae
totaliter excludit tristitiam, et per hoc quietat motum irae. Sed
antequam vindicta sit praesens realiter, fit irascenti praesens
dupliciter. Uno modo, per spem, quia nullus irascitur nisi sperans
vindictam, ut supra dictum est. Alio modo, secundum continuam
cogitationem. Unicuique enim concupiscenti est delectabile immorari in
cogitatione eorum quae concupiscit, propter quod etiam imaginationes
somniorum sunt delectabiles. Et ideo, cum iratus multum in animo suo
cogitet de vindicta, ex hoc delectatur. Tamen delectatio non est
perfecta, quae tollat tristitiam, et per consequens iram.
Ad primum ergo dicendum quod non de eodem iratus tristatur et gaudet,
sed tristatur de illata iniuria, delectatur autem de vindicta cogitata
et sperata. Unde tristitia se habet ad iram sicut principium, sed
delectatio sicut effectus vel terminus.
Ad secundum dicendum quod obiectio illa procedit de delectatione quae
causatur ex reali praesentia vindictae, quae totaliter tollit iram.
Ad tertium dicendum quod delectationes praecedentes impediunt ne
sequatur tristitia; et per consequens impediunt iram. Sed delectatio
de vindicta consequitur ipsam.
|
|