|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fervor non sit maxime
effectus irae. Fervor enim, sicut supra dictum est, pertinet ad
amorem. Sed amor, sicut supra dictum est, principium est et causa
omnium passionum. Cum ergo causa sit potior effectu, videtur quod ira
non faciat maxime fervorem.
2. Praeterea, illa quae de se excitant fervorem, per temporis
assiduitatem magis augentur, sicut amor diuturnitate convalescit. Sed
ira per tractum temporis debilitatur, dicit enim philosophus, in II
Rhetoric., quod tempus quietat iram. Ergo ira non proprie causat
fervorem.
3. Praeterea, fervor additus fervori, augmentat fervorem. Sed
maior ira superveniens facit iram mitescere, ut philosophus dicit, in
II Rhetoric. Ergo ira non causat fervorem.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod ira est fervor eius qui
circa cor est sanguinis, ex evaporatione fellis fiens.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, corporalis transmutatio
quae est in passionibus animae, proportionatur motui appetitus.
Manifestum est autem quod quilibet appetitus, etiam naturalis,
fortius tendit in id quod est sibi contrarium, si fuerit praesens,
unde videmus quod aqua calefacta magis congelatur, quasi frigido
vehementius in calidum agente. Motus autem appetitivus irae causatur
ex aliqua iniuria illata, sicut ex quodam contrario iniacente. Et
ideo appetitus potissime tendit ad repellendum iniuriam per appetitum
vindictae, et ex hoc sequitur magna vehementia et impetuositas in motu
irae. Et quia motus irae non est per modum retractionis, cui
proportionatur frigus; sed magis per modum insecutionis, cui
proportionatur calor; consequenter fit motus irae causativus cuiusdam
fervoris sanguinis et spirituum circa cor, quod est instrumentum
passionum animae. Et exinde est quod, propter magnam perturbationem
cordis quae est in ira, maxime apparent in iratis indicia quaedam in
exterioribus membris. Ut enim Gregorius dicit, in V Moral., irae
suae stimulis accensum cor palpitat, corpus tremit, lingua se
praepedit, facies ignescit, exasperantur oculi, et nequaquam
recognoscuntur noti, ore quidem clamorem format, sed sensus quid
loquatur, ignorat.
Ad primum ergo dicendum quod amor ipse non ita sentitur, nisi cum eum
prodit indigentia, ut Augustinus dicit, in X de Trin. Et ideo
quando homo patitur detrimentum amatae excellentiae propter iniuriam
illatam, magis sentitur amor; et ideo ferventius cor mutatur ad
removendum impedimentum rei amatae; ut sic fervor ipse amoris per iram
crescat, et magis sentiatur. Et tamen fervor qui consequitur
calorem, alia ratione pertinet ad amorem, et ad iram. Nam fervor
amoris est cum quadam dulcedine et lenitate, est enim in bonum amatum.
Et ideo assimilatur calori aeris et sanguinis, propter quod,
sanguinei sunt magis amativi; et dicitur quod cogit amare iecur, in
quo fit quaedam generatio sanguinis. Fervor autem irae est cum
amaritudine, ad consumendum, quia tendit ad punitionem contrarii.
Unde assimilatur calori ignis et cholerae, et propter hoc Damascenus
dicit quod procedit ex evaporatione fellis, et fellea nominatur.
Ad secundum dicendum quod omne illud cuius causa per tempus
diminuitur, necesse est quod tempore debilitetur. Manifestum est
autem quod memoria tempore diminuitur, quae enim antiqua sunt, a
memoria de facili excidunt. Ira autem causatur ex memoria iniuriae
illatae. Et ideo causa irae per tempus paulatim diminuitur, quousque
totaliter tollatur. Maior etiam videtur iniuria quando primo
sentitur; et paulatim diminuitur eius aestimatio, secundum quod magis
receditur a praesenti sensu iniuriae. Et similiter etiam est de
amore, si amoris causa remaneat in sola memoria, unde philosophus
dicit, in VIII Ethic., quod si diuturna fiat amici absentia,
videtur amicitiae oblivionem facere. Sed in praesentia amici, semper
per tempus multiplicatur causa amicitiae, et ideo amicitia crescit.
Et similiter esset de ira, si continue multiplicaretur causa ipsius.
Tamen hoc ipsum quod ira cito consumitur, attestatur vehementi fervori
ipsius. Sicut enim ignis magnus cito extinguitur, consumpta materia;
ita etiam ira, propter suam vehementiam, cito deficit.
Ad tertium dicendum quod omnis virtus divisa in plures partes,
diminuitur. Et ideo quando aliquis iratus alicui, irascitur postmodum
alteri, ex hoc ipso diminuitur ira ad primum. Et praecipue si ad
secundum fuerit maior ira, nam iniuria quae excitavit iram ad primum,
videbitur, comparatione secundae iniuriae, quae aestimatur maior,
esse parva vel nulla.
|
|