|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ira non impediat
rationem. Illud enim quod est cum ratione, non videtur esse rationis
impedimentum. Sed ira est cum ratione, ut dicitur in VII Ethic.
Ergo ira non impedit rationem.
2. Praeterea, quanto magis impeditur ratio, tanto diminuitur
manifestatio. Sed philosophus dicit in VII Ethic., quod
iracundus non est insidiator, sed manifestus. Ergo ira non videtur
impedire usum rationis, sicut concupiscentia; quae est insidiosa, ut
ibidem dicitur.
3. Praeterea, iudicium rationis evidentius fit ex adiunctione
contrarii, quia contraria iuxta se posita magis elucescunt. Sed ex
hoc etiam crescit ira, dicit enim philosophus, in II Rhetoric.,
quod magis homines irascuntur, si contraria praeexistunt, sicut
honorati si dehonorentur; et sic de aliis. Ergo ex eodem et ira
crescit, et iudicium rationis adiuvatur. Non ergo ira impedit
iudicium rationis.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in V Moral., quod ira
intelligentiae lucem subtrahit, cum mentem permovendo confundit.
Respondeo dicendum quod mens vel ratio quamvis non utatur organo
corporali in suo proprio actu; tamen, quia indiget ad sui actum
quibusdam viribus sensitivis, quorum actus impediuntur corpore
perturbato; necesse est quod perturbationes corporales etiam iudicium
rationis impediant, sicut patet in ebrietate et somno. Dictum est
autem quod ira maxime facit perturbationem corporalem circa cor, ita ut
etiam usque ad exteriora membra derivetur. Unde ira, inter ceteras
passiones, manifestius impedit iudicium rationis; secundum illud
Psalmi XXX, conturbatus est in ira oculus meus.
Ad primum ergo dicendum quod a ratione est principium irae, quantum ad
motum appetitivum, qui est formalis in ira. Sed perfectum iudicium
rationis passio irae praeoccupat quasi non perfecte rationem audiens,
propter commotionem caloris velociter impellentis, quae est materialis
in ira. Et quantum ad hoc, impedit iudicium rationis.
Ad secundum dicendum quod iracundus dicitur esse manifestus, non quia
manifestum sit sibi quid facere debeat, sed quia manifeste operatur,
non quaerens aliquam occultationem. Quod partim contingit propter
impedimentum rationis, quae non potest discernere quid sit occultandum
et quid manifestandum, nec etiam excogitare occultandi vias. Partim
vero est ex ampliatione cordis, quae pertinet ad magnanimitatem, quam
facit ira, unde et de magnanimo philosophus dicit, in IV Ethic.,
quod est manifestus oditor et amator et manifeste dicit et operatur.
Concupiscentia autem dicitur esse latens et insidiosa, quia, ut
plurimum, delectabilia quae concupiscuntur, habent turpitudinem
quandam et mollitiem, in quibus homo vult latere. In his autem quae
sunt virilitatis et excellentiae, cuiusmodi sunt vindictae, quaerit
homo manifestus esse.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, motus irae a ratione
incipit, et ideo secundum idem appositio contrarii ad contrarium
adiuvat iudicium rationis, et auget iram. Cum enim aliquis habet
honorem vel divitias, et postea incurrit alicuius detrimentum, illud
detrimentum apparet maius, tum propter vicinitatem contrarii; tum quia
erat inopinatum. Et ideo causat maiorem tristitiam, sicut etiam magna
bona ex inopinato venientia, causant maiorem delectationem. Et
secundum augmentum tristitiae praecedentis, consequenter augetur et
ira.
|
|