|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ira non causet
taciturnitatem. Taciturnitas enim locutioni opponitur. Sed per
crementum irae usque ad locutionem pervenitur, ut patet per gradus irae
quos dominus assignat, Matth. V, dicens, qui irascitur fratri
suo; et, qui dixerit fratri suo, raca; et, qui dixerit fratri suo,
fatue. Ergo ira non causat taciturnitatem.
2. Praeterea, ex hoc quod custodia rationis deficit, contingit quod
homo prorumpat ad verba inordinata, unde dicitur Prov. XXV, sicut
urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest cohibere
in loquendo spiritum suum. Sed ira maxime impedit iudicium rationis,
ut dictum est. Ergo facit maxime profluere in verba inordinata. Non
ergo causat taciturnitatem.
3. Praeterea, Matth. XII dicitur, ex abundantia cordis os
loquitur. Sed per iram cor maxime perturbatur, ut dictum est. Ergo
maxime causat locutionem. Non ergo causat taciturnitatem.
Sed contra est quod Gregorius dicit, in V Moral., quod ira per
silentium clausa, intra mentem vehementius aestuat.
Respondeo dicendum quod ira, sicut iam dictum est, et cum ratione
est, et impedit rationem. Et ex utraque parte, potest taciturnitatem
causare. Ex parte quidem rationis, quando iudicium rationis intantum
viget quod, etsi non cohibeat affectum ab inordinato appetitu
vindictae, cohibet tamen linguam ab inordinata locutione. Unde
Gregorius, in V Moral., dicit, aliquando ira perturbato animo,
quasi ex iudicio, silentium indicit. Ex parte vero impedimenti
rationis, quia, sicut dictum est, perturbatio irae usque ad exteriora
membra perducitur; et maxime ad illa membra in quibus expressius
relucet vestigium cordis, sicut in oculis et in facie et in lingua;
unde, sicut dictum est, lingua se praepedit, facies ignescit,
exasperantur oculi. Potest ergo esse tanta perturbatio irae, quod
omnino impediatur lingua ab usu loquendi. Et tunc sequitur
taciturnitas.
Ad primum ergo dicendum quod augmentum irae quandoque est usque ad
impediendum rationem a cohibitione linguae. Quandoque autem ultra
procedit, usque ad impediendum motum linguae, et aliorum membrorum
exteriorum.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod perturbatio cordis quandoque potest
superabundare usque ad hoc, quod per inordinatum motum cordis
impediatur motus exteriorum membrorum. Et tunc causatur taciturnitas,
et immobilitas exteriorum membrorum, et quandoque etiam mors. Si
autem non fuerit tanta perturbatio, tunc ex abundantia perturbationis
cordis, sequitur oris locutio.
|
|