|
Post actus et passiones, considerandum est de principiis humanorum
actuum. Et primo, de principiis intrinsecis; secundo, de principiis
extrinsecis. Principium autem intrinsecum est potentia et habitus;
sed quia de potentiis in prima parte dictum est, nunc restat de
habitibus considerandum. Et primo quidem, in generali; secundo
vero, de virtutibus et vitiis, et aliis huiusmodi habitibus, qui sunt
humanorum actuum principia. Circa ipsos autem habitus in generali,
quatuor consideranda sunt, primo quidem, de ipsa substantia habituum,
secundo, de subiecto eorum; tertio, de causa generationis, augmenti
et corruptionis ipsorum; quarto, de distinctione ipsorum. Circa
primum quaeruntur quatuor. Primo, utrum habitus sit qualitas.
Secundo, utrum sit determinata species qualitatis. Tertio, utrum
habitus importet ordinem ad actum. Quarto, de necessitate habitus.
|
|