|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus non sit
qualitas. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
quod hoc nomen habitus dictum est ab hoc verbo quod est habere. Sed
habere non solum pertinet ad qualitatem, sed ad alia genera, dicimur
enim habere etiam quantitatem, et pecuniam, et alia huiusmodi. Ergo
habitus non est qualitas.
2. Praeterea, habitus ponitur unum praedicamentum; ut patet in
libro praedicamentorum. Sed unum praedicamentum non continetur sub
alio. Ergo habitus non est qualitas.
3. Praeterea, omnis habitus est dispositio, ut dicitur in
praedicamentis. Sed dispositio est ordo habentis partes, ut dicitur
in V Metaphys. Hoc autem pertinet ad praedicamentum situs. Ergo
habitus non est qualitas.
Sed contra est quod philosophus dicit, in praedicamentis, quod
habitus est qualitas de difficili mobilis.
Respondeo dicendum quod hoc nomen habitus ab habendo est sumptum. A
quo quidem nomen habitus dupliciter derivatur, uno quidem modo,
secundum quod homo, vel quaecumque alia res, dicitur aliquid habere;
alio modo, secundum quod aliqua res aliquo modo se habet in seipsa vel
ad aliquid aliud. Circa primum autem, considerandum est quod habere,
secundum quod dicitur respectu cuiuscumque quod habetur, commune est ad
diversa genera. Unde philosophus inter post praedicamenta habere
ponit, quae scilicet diversa rerum genera consequuntur; sicut sunt
opposita, et prius et posterius, et alia huiusmodi. Sed inter ea
quae habentur, talis videtur esse distinctio, quod quaedam sunt in
quibus nihil est medium inter habens et id quod habetur, sicut inter
subiectum et qualitatem vel quantitatem nihil est medium. Quaedam vero
sunt in quibus est aliquid medium inter utrumque, sed sola relatio,
sicut dicitur aliquis habere socium vel amicum. Quaedam vero sunt
inter quae est aliquid medium, non quidem actio vel passio, sed
aliquid per modum actionis vel passionis, prout scilicet unum est
ornans vel tegens, et aliud ornatum aut tectum, unde philosophus
dicit, in V Metaphys., quod habitus dicitur tanquam actio quaedam
habentis et habiti, sicut est in illis quae circa nos habemus. Et
ideo in his constituitur unum speciale genus rerum, quod dicitur
praedicamentum habitus, de quo dicit philosophus, in V Metaphys.,
quod inter habentem indumentum, et indumentum quod habetur, est
habitus medius. Si autem sumatur habere prout res aliqua dicitur
quodam modo se habere in seipsa vel ad aliud; cum iste modus se habendi
sit secundum aliquam qualitatem, hoc modo habitus quaedam qualitas
est, de quo philosophus, in V Metaphys., dicit quod habitus
dicitur dispositio secundum quam bene vel male disponitur dispositum,
et aut secundum se aut ad aliud, ut sanitas habitus quidam est. Et
sic loquimur nunc de habitu. Unde dicendum est quod habitus est
qualitas.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de habere
communiter sumpto, sic enim est commune ad multa genera, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de habitu secundum quod
intelligitur aliquid medium inter habens et id quod habetur, sic enim
est quoddam praedicamentum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod dispositio quidem semper importat ordinem
alicuius habentis partes, sed hoc contingit tripliciter, ut statim
ibidem philosophus subdit, scilicet aut secundum locum, aut secundum
potentiam, aut secundum speciem. In quo, ut Simplicius dicit in
commento praedicamentorum, comprehendit omnes dispositiones.
Corporales quidem, in eo quod dicit secundum locum, et hoc pertinet
ad praedicamentum situs, qui est ordo partium in loco. Quod autem
dicit secundum potentiam, includit illas dispositiones quae sunt in
praeparatione et idoneitate nondum perfecte, sicut scientia et virtus
inchoata. Quod autem dicit secundum speciem, includit perfectas
dispositiones, quae dicuntur habitus, sicut scientia et virtus
complete.
|
|