|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus non sit
determinata species qualitatis. Quia, ut dictum est, habitus,
secundum quod est qualitas, dicitur dispositio secundum quam bene aut
male disponitur dispositum. Sed hoc contingit secundum quamlibet
qualitatem, nam et secundum figuram contingit aliquid bene vel male
esse dispositum, et similiter secundum calorem et frigus, et secundum
omnia huiusmodi. Ergo habitus non est determinata species qualitatis.
2. Praeterea, philosophus, in praedicamentis, caliditatem et
frigiditatem dicit esse dispositiones vel habitus, sicut aegritudinem
et sanitatem. Sed calor et frigus sunt in tertia specie qualitatis.
Ergo habitus vel dispositio non distinguuntur ab aliis speciebus
qualitatis.
3. Praeterea, difficile mobile non est differentia pertinens ad
genus qualitatis, sed magis pertinet ad motum vel passionem. Nullum
autem genus determinatur ad speciem per differentiam alterius generis;
sed oportet differentias per se advenire generi, ut philosophus dicit,
in VII Metaphys. Ergo, cum habitus dicatur esse qualitas
difficile mobilis, videtur quod non sit determinata species
qualitatis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in praedicamentis, quod una
species qualitatis est habitus et dispositio.
Respondeo dicendum quod philosophus, in praedicamentis, ponit inter
quatuor species qualitatis primam, dispositionem et habitum. Quarum
quidem specierum differentias sic assignat Simplicius, in commento
praedicamentorum, dicens quod qualitatum quaedam sunt naturales, quae
secundum naturam insunt, et semper, quaedam autem sunt adventitiae,
quae ab extrinseco efficiuntur, et possunt amitti. Et haec quidem,
quae sunt adventitiae, sunt habitus et dispositiones, secundum facile
et difficile amissibile differentes. Naturalium autem qualitatum
quaedam sunt secundum id quod aliquid est in potentia, et sic est
secunda species qualitatis. Quaedam vero secundum quod aliquid est in
actu, et hoc vel in profundum, vel secundum superficiem. Si in
profundum quidem, sic est tertia species qualitatis, secundum vero
superficiem, est quarta species qualitatis, sicut figura et forma,
quae est figura animati. Sed ista distinctio specierum qualitatis
inconveniens videtur. Sunt enim multae figurae et qualitates
passibiles non naturales, sed adventitiae, et multae dispositiones non
adventitiae, sed naturales, sicut sanitas et pulchritudo et
huiusmodi. Et praeterea hoc non convenit ordini specierum, semper
enim quod naturalius est, prius est. Et ideo aliter accipienda est
distinctio dispositionum et habituum ab aliis qualitatibus. Proprie
enim qualitas importat quendam modum substantiae. Modus autem est, ut
dicit Augustinus, super Gen. ad litteram, quem mensura praefigit,
unde importat quandam determinationem secundum aliquam mensuram. Et
ideo sicut id secundum quod determinatur potentia materiae secundum esse
substantiale dicitur qualitas quae est differentia substantiae; ita id
secundum quod determinatur potentia subiecti secundum esse accidentale,
dicitur qualitas accidentalis, quae est etiam quaedam differentia, ut
patet per philosophum in V Metaphys. Modus autem sive determinatio
subiecti secundum esse accidentale, potest accipi vel in ordine ad
ipsam naturam subiecti; vel secundum actionem et passionem quae
consequuntur principia naturae, quae sunt materia et forma; vel
secundum quantitatem. Si autem accipiatur modus vel determinatio
subiecti secundum quantitatem, sic est quarta species qualitatis. Et
quia quantitas, secundum sui rationem, est sine motu, et sine ratione
boni et mali; ideo ad quartam speciem qualitatis non pertinet quod
aliquid sit bene vel male, cito vel tarde transiens. Modus autem sive
determinatio subiecti secundum actionem et passionem, attenditur in
secunda et tertia specie qualitatis. Et ideo in utraque consideratur
quod aliquid facile vel difficile fiat, vel quod sit cito transiens aut
diuturnum. Non autem consideratur in his aliquid pertinens ad rationem
boni vel mali, quia motus et passiones non habent rationem finis,
bonum autem et malum dicitur per respectum ad finem. Sed modus et
determinatio subiecti in ordine ad naturam rei, pertinet ad primam
speciem qualitatis, quae est habitus et dispositio, dicit enim
philosophus, in VII Physic., loquens de habitibus animae et
corporis, quod sunt dispositiones quaedam perfecti ad optimum; dico
autem perfecti, quod est dispositum secundum naturam. Et quia ipsa
forma et natura rei est finis et cuius causa fit aliquid, ut dicitur in
II Physic. ideo in prima specie consideratur et bonum et malum; et
etiam facile et difficile mobile, secundum quod aliqua natura est finis
generationis et motus. Unde in V Metaphys. philosophus definit
habitum, quod est dispositio secundum quam aliquis disponitur bene vel
male. Et in II Ethic. dicit quod habitus sunt secundum quos ad
passiones nos habemus bene vel male. Quando enim est modus conveniens
naturae rei, tunc habet rationem boni, quando autem non convenit,
tunc habet rationem mali. Et quia natura est id quod primum
consideratur in re, ideo habitus ponitur prima species qualitatis.
Ad primum ergo dicendum quod dispositio ordinem quendam importat, ut
dictum est. Unde non dicitur aliquis disponi per qualitatem, nisi in
ordine ad aliquid. Et si addatur bene vel male, quod pertinet ad
rationem habitus, oportet quod attendatur ordo ad naturam, quae est
finis. Unde secundum figuram, vel secundum calorem vel frigus, non
dicitur aliquis disponi bene vel male, nisi secundum ordinem ad naturam
rei, secundum quod est conveniens vel non conveniens. Unde et ipsae
figurae et passibiles qualitates, secundum quod considerantur ut
convenientes vel non convenientes naturae rei, pertinent ad habitus vel
dispositiones, nam figura, prout convenit naturae rei, et color,
pertinent ad pulchritudinem; calor autem et frigus, secundum quod
conveniunt naturae rei, pertinent ad sanitatem. Et hoc modo caliditas
et frigiditas ponuntur a philosopho in prima specie qualitatis.
Unde patet solutio ad secundum. Licet a quibusdam aliter solvatur,
ut Simplicius dicit, in commento praedicamentorum.
Ad tertium dicendum quod ista differentia, difficile mobile, non
diversificat habitum ab aliis speciebus qualitatis, sed a
dispositione. Dispositio autem dupliciter accipitur, uno modo,
secundum quod est genus habitus, nam in V Metaphys. dispositio
ponitur in definitione habitus; alio modo, secundum quod est aliquid
contra habitum divisum. Et potest intelligi dispositio proprie dicta
condividi contra habitum, dupliciter. Uno modo, sicut perfectum et
imperfectum in eadem specie, ut scilicet dispositio dicatur, retinens
nomen commune, quando imperfecte inest, ita quod de facile amittitur;
habitus autem, quando perfecte inest, ut non de facili amittatur. Et
sic dispositio fit habitus, sicut puer fit vir. Alio modo possunt
distingui sicut diversae species unius generis subalterni, ut dicantur
dispositiones illae qualitates primae speciei, quibus convenit secundum
propriam rationem ut de facili amittantur, quia habent causas
transmutabiles, ut aegritudo et sanitas; habitus vero dicuntur illae
qualitates quae secundum suam rationem habent quod non de facili
transmutentur, quia habent causas immobiles, sicut scientiae et
virtutes. Et secundum hoc dispositio non fit habitus. Et hoc videtur
magis consonum intentioni Aristotelis. Unde ad huius distinctionis
probationem inducit communem loquendi consuetudinem, secundum quam
qualitates quae secundum rationem suam sunt facile mobiles, si ex
aliquo accidenti difficile mobiles reddantur, habitus dicuntur, et e
converso est de qualitatibus quae secundum suam rationem sunt difficile
mobiles; nam si aliquis imperfecte habeat scientiam, ut de facili
possit ipsam amittere, magis dicitur disponi ad scientiam quam
scientiam habere. Ex quo patet quod nomen habitus diuturnitatem
quandam importat; non autem nomen dispositionis. Nec impeditur quin
secundum hoc facile et difficile mobile sint specificae differentiae,
propter hoc quod ista pertinent ad passionem et motum, et non ad genus
qualitatis. Nam istae differentiae, quamvis per accidens videantur se
habere ad qualitatem, designant tamen proprias et per se differentias
qualitatum. Sicut etiam in genere substantiae frequenter accipiuntur
differentiae accidentales loco substantialium, inquantum per eas
designantur principia essentialia.
|
|