|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitus non importet
ordinem ad actum. Unumquodque enim agit secundum quod est actu. Sed
philosophus dicit, in III de anima, quod cum aliquis fit sciens
secundum habitum, est etiam tunc in potentia, aliter tamen quam ante
addiscere. Ergo habitus non importat habitudinem principii ad actum.
2. Praeterea, illud quod ponitur in definitione alicuius, per se
convenit illi. Sed esse principium actionis ponitur in definitione
potentiae; ut patet in V Metaphys. Ergo esse principium actus per
se convenit potentiae. Quod autem est per se, est primum in unoquoque
genere. Si ergo etiam habitus sit principium actus, sequitur quod sit
posterior quam potentia. Et sic non erit prima species qualitatis
habitus vel dispositio.
3. Praeterea, sanitas quandoque est habitus, et similiter macies et
pulchritudo. Sed ista non dicuntur per ordinem ad actum. Non ergo
est de ratione habitus quod sit principium actus.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de bono coniugali,
quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est. Et Commentator
dicit, in III de anima, quod habitus est quo quis agit cum
voluerit.
Respondeo dicendum quod habere ordinem ad actum potest competere
habitui et secundum rationem habitus; et secundum rationem subiecti in
quo est habitus. Secundum quidem rationem habitus, convenit omni
habitui aliquo modo habere ordinem ad actum. Est enim de ratione
habitus ut importet habitudinem quandam in ordine ad naturam rei,
secundum quod convenit vel non convenit. Sed natura rei, quae est
finis generationis, ulterius etiam ordinatur ad alium finem, qui vel
est operatio, vel aliquod operatum, ad quod quis pervenit per
operationem. Unde habitus non solum importat ordinem ad ipsam naturam
rei, sed etiam consequenter ad operationem, inquantum est finis
naturae, vel perducens ad finem. Unde et in V Metaphys. dicitur in
definitione habitus, quod est dispositio secundum quam bene vel male
disponitur dispositum aut secundum se, idest secundum suam naturam,
aut ad aliud, idest in ordine ad finem. Sed sunt quidam habitus qui
etiam ex parte subiecti in quo sunt, primo et principaliter important
ordinem ad actum. Quia ut dictum est, habitus primo et per se
importat habitudinem ad naturam rei. Si igitur natura rei in qua est
habitus, consistat in ipso ordine ad actum, sequitur quod habitus
principaliter importet ordinem ad actum. Manifestum est autem quod
natura et ratio potentiae est ut sit principium actus. Unde omnis
habitus qui est alicuius potentiae ut subiecti, principaliter importat
ordinem ad actum.
Ad primum ergo dicendum quod habitus est actus quidam, inquantum est
qualitas, et secundum hoc potest esse principium operationis. Sed est
in potentia per respectum ad operationem. Unde habitus dicitur actus
primus, et operatio actus secundus; ut patet in II de anima.
Ad secundum dicendum quod non est de ratione habitus quod respiciat
potentiam, sed quod respiciat naturam. Et quia natura praecedit
actionem, quam respicit potentia; ideo prior species qualitatis
ponitur habitus quam potentia.
Ad tertium dicendum quod sanitas dicitur habitus, vel habitualis
dispositio, in ordine ad naturam, sicut dictum est. Inquantum tamen
natura est principium actus, ex consequenti importat ordinem ad actum.
Unde philosophus dicit, in X de historia Animal., quod homo
dicitur sanus, vel membrum aliquod, quando potest facere operationem
sani. Et est simile in aliis.
|
|