|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sit necessarium esse
habitus. Habitus enim sunt quibus aliquid disponitur bene vel male ad
aliquid, sicut dictum est. Sed per suam formam aliquid bene vel male
disponitur, nam secundum formam aliquid est bonum, sicut et ens.
Ergo nulla necessitas est habituum.
2. Praeterea, habitus importat ordinem ad actum. Sed potentia
importat principium actus sufficienter, nam et potentiae naturales
absque habitibus sunt principia actuum. Ergo non fuit necessarium
habitus esse.
3. Praeterea, sicut potentia se habet ad bonum et malum, ita et
habitus, et sicut potentia non semper agit, ita nec habitus.
Existentibus igitur potentiis, superfluum fuit habitum esse.
Sed contra est quod habitus sunt perfectiones quaedam, ut dicitur in
VII Physic. Sed perfectio est maxime necessaria rei, cum habeat
rationem finis. Ergo necessarium fuit habitus esse.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus importat
dispositionem quandam in ordine ad naturam rei, et ad operationem vel
finem eius, secundum quam bene vel male aliquid ad hoc disponitur. Ad
hoc autem quod aliquid indigeat disponi ad alterum, tria requiruntur.
Primo quidem, ut id quod disponitur, sit alterum ab eo ad quod
disponitur; et sic se habeat ad ipsum ut potentia ad actum. Unde si
aliquid sit cuius natura non sit composita ex potentia et actu, et
cuius substantia sit sua operatio, et ipsum sit propter seipsum; ibi
habitus vel dispositio locum non habet, sicut patet in Deo. Secundo
requiritur quod id quod est in potentia ad alterum, possit pluribus
modis determinari, et ad diversa. Unde si aliquid sit in potentia ad
alterum, ita tamen quod non sit in potentia nisi ad ipsum, ibi
dispositio et habitus locum non habet, quia tale subiectum ex sua
natura habet debitam habitudinem ad talem actum. Unde si corpus
caeleste sit compositum ex materia et forma, cum illa materia non sit
in potentia ad aliam formam, ut in primo dictum est, non habet ibi
locum dispositio vel habitus ad formam; aut etiam ad operationem, quia
natura caelestis corporis non est in potentia nisi ad unum motum
determinatum. Tertio requiritur quod plura concurrant ad disponendum
subiectum ad unum eorum ad quae est in potentia, quae diversis modis
commensurari possunt, ut sic disponatur bene vel male ad formam vel ad
operationem. Unde qualitates simplices elementorum, quae secundum
unum modum determinatum naturis elementorum conveniunt, non dicimus
dispositiones vel habitus, sed simplices qualitates, dicimus autem
dispositiones vel habitus sanitatem, pulchritudinem et alia huiusmodi,
quae important quandam commensurationem plurium quae diversis modis
commensurari possunt. Propter quod philosophus dicit, in V
Metaphys., quod habitus est dispositio, et dispositio est ordo
habentis partes vel secundum locum, vel secundum potentiam, vel
secundum speciem; ut supra dictum est. Quia igitur multa sunt entium
ad quorum naturas et operationes necesse est plura concurrere quae
diversis modis commensurari possunt, ideo necesse est habitus esse.
Ad primum ergo dicendum quod per formam perficitur natura rei, sed
oportet quod in ordine ad ipsam formam disponatur subiectum aliqua
dispositione. Ipsa tamen forma ordinatur ulterius ad operationem,
quae vel est finis, vel via in finem. Et si quidem habeat forma
determinate unam tantum operationem determinatam, nulla alia dispositio
requiritur ad operationem praeter ipsam formam. Si autem sit talis
forma quae possit diversimode operari, sicut est anima; oportet quod
disponatur ad suas operationes per aliquos habitus.
Ad secundum dicendum quod potentia quandoque se habet ad multa, et
ideo oportet quod aliquo alio determinetur. Si vero sit aliqua
potentia quae non se habeat ad multa, non indiget habitu determinante,
ut dictum est. Et propter hoc vires naturales non agunt operationes
suas mediantibus aliquibus habitibus, quia secundum seipsas sunt
determinatae ad unum.
Ad tertium dicendum quod non idem habitus se habet ad bonum et malum,
sicut infra patebit. Eadem autem potentia se habet ad bonum et malum.
Et ideo necessarii sunt habitus ut potentiae determinentur ad bonum.
|
|