|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo beatitudinem
adipisci non possit. Sicut enim natura rationalis est supra sensibilem
ita natura intellectualis est supra rationalem ut patet per Dionysium
in libro de Div. Nom., in multis locis. Sed bruta animalia, quae
habent naturam sensibilem tantum, non possunt pervenire ad finem
rationalis naturae. Ergo nec homo, qui est rationalis naturae,
potest pervenire ad finem intellectualis naturae, qui est beatitudo.
2. Praeterea, beatitudo vera consistit in visione Dei, qui est
veritas pura. Sed homini est connaturale ut veritatem intueatur in
rebus materialibus, unde species intelligibiles in phantasmatibus
intelligit, ut dicitur in III de anima. Ergo non potest ad
beatitudinem pervenire.
3. Praeterea, beatitudo consistit in adeptione summi boni. Sed
aliquis non potest pervenire ad summum, nisi transcendat media. Cum
igitur inter Deum et naturam humanam media sit natura angelica, quam
homo transcendere non potest; videtur quod non possit beatitudinem
adipisci.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XCIII, beatus homo quem tu
erudieris, domine.
Respondeo dicendum quod beatitudo nominat adeptionem perfecti boni.
Quicumque ergo est capax perfecti boni, potest ad beatitudinem
pervenire. Quod autem homo perfecti boni sit capax, ex hoc apparet,
quia et eius intellectus apprehendere potest universale et perfectum
bonum, et eius voluntas appetere illud. Et ideo homo potest
beatitudinem adipisci. Apparet etiam idem ex hoc quod homo est capax
visionis divinae essentiae, sicut in primo habitum est; in qua quidem
visione perfectam hominis beatitudinem consistere diximus.
Ad primum ergo dicendum quod aliter excedit natura rationalis
sensitivam, et aliter intellectualis rationalem. Natura enim
rationalis excedit sensitivam quantum ad cognitionis obiectum, quia
sensus nullo modo potest cognoscere universale, cuius ratio est
cognoscitiva. Sed intellectualis natura excedit rationalem quantum ad
modum cognoscendi eandem intelligibilem veritatem, nam intellectualis
natura statim apprehendit veritatem, ad quam rationalis natura per
inquisitionem rationis pertingit, ut patet ex his quae in primo dicta
sunt. Et ideo ad id quod intellectus apprehendit, ratio per quendam
motum pertingit. Unde rationalis natura consequi potest beatitudinem,
quae est perfectio intellectualis naturae, tamen alio modo quam
Angeli. Nam Angeli consecuti sunt eam statim post principium suae
conditionis, homines autem per tempus ad ipsam perveniunt. Sed natura
sensitiva ad hunc finem nullo modo pertingere potest.
Ad secundum dicendum quod homini, secundum statum praesentis vitae,
est connaturalis modus cognoscendi veritatem intelligibilem per
phantasmata. Sed post huius vitae statum, habet alium modum
connaturalem, ut in primo dictum est.
Ad tertium dicendum quod homo non potest transcendere Angelos gradu
naturae, ut scilicet naturaliter sit eis superior. Potest tamen eos
transcendere per operationem intellectus, dum intelligit aliquid super
Angelos esse, quod homines beatificat; quod cum perfecte
consequetur, perfecte beatus erit.
|
|