|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod unus homo alio non
possit esse beatior. Beatitudo enim est praemium virtutis, ut
philosophus dicit in I Ethic. Sed pro operibus virtutum omnibus
aequalis merces redditur, dicitur enim Matth. XX, quod omnes qui
operati sunt in vinea, acceperunt singulos denarios; quia, ut dicit
Gregorius, aequalem aeternae vitae retributionem sortiti sunt. Ergo
unus non erit alio beatior.
2. Praeterea, beatitudo est summum bonum. Sed summo non potest
esse aliquid maius. Ergo beatitudine unius hominis non potest esse
alia maior beatitudo.
3. Praeterea, beatitudo, cum sit perfectum et sufficiens bonum,
desiderium hominis quietat. Sed non quietatur desiderium, si aliquod
bonum deest quod suppleri possit. Si autem nihil deest quod suppleri
possit, non poterit esse aliquid aliud maius bonum. Ergo vel homo non
est beatus, vel, si est beatus, non potest alia maior beatitudo
esse.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIV, in domo patris mei
mansiones multae sunt; per quas, ut Augustinus dicit, diversae
meritorum dignitates intelliguntur in vita aeterna. Dignitas autem
vitae aeternae, quae pro merito datur, est ipsa beatitudo. Ergo sunt
diversi gradus beatitudinis, et non omnium est aequalis beatitudo.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, in ratione
beatitudinis duo includuntur, scilicet ipse finis ultimus, qui est
summum bonum; et adeptio vel fruitio ipsius boni. Quantum igitur ad
ipsum bonum quod est beatitudinis obiectum et causa, non potest esse
una beatitudo alia maior, quia non est nisi unum summum bonum,
scilicet Deus, cuius fruitione homines sunt beati. Sed quantum ad
adeptionem huiusmodi boni vel fruitionem, potest aliquis alio esse
beatior, quia quanto magis hoc bono fruitur, tanto beatior est.
Contingit autem aliquem perfectius frui Deo quam alium, ex eo quod
est melius dispositus vel ordinatus ad eius fruitionem. Et secundum
hoc potest aliquis alio beatior esse.
Ad primum ergo dicendum quod unitas denarii significat unitatem
beatitudinis ex parte obiecti. Sed diversitas mansionum significat
diversitatem beatitudinis secundum diversum gradum fruitionis.
Ad secundum dicendum quod beatitudo dicitur esse summum bonum,
inquantum est summi boni perfecta possessio sive fruitio.
Ad tertium dicendum quod nulli beato deest aliquod bonum desiderandum,
cum habeat ipsum bonum infinitum, quod est bonum omnis boni, ut
Augustinus dicit. Sed dicitur aliquis alio beatior, ex diversa
eiusdem boni participatione. Additio autem aliorum bonorum non auget
beatitudinem, unde Augustinus dicit, in V Confess., qui te et
alia novit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus.
|
|