|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod beatitudo possit in hac
vita haberi. Dicitur enim in Psalmo CXVIII, beati immaculati
in via, qui ambulant in lege domini. Hoc autem in hac vita
contingit. Ergo aliquis in hac vita potest esse beatus.
2. Praeterea, imperfecta participatio summi boni non adimit rationem
beatitudinis, alioquin unus non esset alio beatior. Sed in hac vita
homines possunt participare summum bonum, cognoscendo et amando Deum,
licet imperfecte. Ergo homo in hac vita potest esse beatus.
3. Praeterea, quod a pluribus dicitur, non potest totaliter falsum
esse, videtur enim esse naturale quod in pluribus est; natura autem
non totaliter deficit. Sed plures ponunt beatitudinem in hac vita, ut
patet per illud Psalmi CXLIII, beatum dixerunt populum cui haec
sunt, scilicet praesentis vitae bona. Ergo aliquis in hac vita potest
esse beatus.
Sed contra est quod dicitur Iob XIV, homo natus de muliere, brevi
vivens tempore, repletur multis miseriis. Sed beatitudo excludit
miseriam. Ergo homo in hac vita non potest esse beatus.
Respondeo dicendum quod aliqualis beatitudinis participatio in hac vita
haberi potest, perfecta autem et vera beatitudo non potest haberi in
hac vita. Et hoc quidem considerari potest dupliciter. Primo
quidem, ex ipsa communi beatitudinis ratione. Nam beatitudo, cum sit
perfectum et sufficiens bonum, omne malum excludit, et omne desiderium
implet. In hac autem vita non potest omne malum excludi. Multis enim
malis praesens vita subiacet, quae vitari non possunt, et ignorantiae
ex parte intellectus, et inordinatae affectioni ex parte appetitus, et
multiplicibus poenalitatibus ex parte corporis; ut Augustinus
diligenter prosequitur XIX de Civ. Dei. Similiter etiam
desiderium boni in hac vita satiari non potest. Naturaliter enim homo
desiderat permanentiam eius boni quod habet. Bona autem praesentis
vitae transitoria sunt, cum et ipsa vita transeat, quam naturaliter
desideramus, et eam perpetuo permanere vellemus, quia naturaliter homo
refugit mortem. Unde impossibile est quod in hac vita vera beatitudo
habeatur. Secundo, si consideretur id in quo specialiter beatitudo
consistit, scilicet visio divinae essentiae, quae non potest homini
provenire in hac vita, ut in primo ostensum est. Ex quibus manifeste
apparet quod non potest aliquis in hac vita veram et perfectam
beatitudinem adipisci.
Ad primum ergo dicendum quod beati dicuntur aliqui in hac vita, vel
propter spem beatitudinis adipiscendae in futura vita, secundum illud
Rom. VIII, spe salvi facti sumus, vel propter aliquam
participationem beatitudinis, secundum aliqualem summi boni
fruitionem.
Ad secundum dicendum quod participatio beatitudinis potest esse
imperfecta dupliciter. Uno modo, ex parte ipsius obiecti
beatitudinis, quod quidem secundum sui essentiam non videtur. Et
talis imperfectio tollit rationem verae beatitudinis. Alio modo potest
esse imperfecta ex parte ipsius participantis, qui quidem ad ipsum
obiectum beatitudinis secundum seipsum attingit, scilicet Deum, sed
imperfecte, per respectum ad modum quo Deus seipso fruitur. Et talis
imperfectio non tollit veram rationem beatitudinis, quia, cum
beatitudo sit operatio quaedam, ut supra dictum est, vera ratio
beatitudinis, consideratur ex obiecto, quod dat speciem actui, non
autem ex subiecto.
Ad tertium dicendum quod homines reputant in hac vita esse aliquam
beatitudinem, propter aliquam similitudinem verae beatitudinis. Et
sic non ex toto in sua aestimatione deficiunt.
|
|