|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod beatitudo possit
amitti. Beatitudo enim est perfectio quaedam. Sed omnis perfectio
inest perfectibili secundum modum ipsius. Cum igitur homo secundum
suam naturam sit mutabilis, videtur quod beatitudo mutabiliter ab
homine participetur. Et ita videtur quod homo beatitudinem possit
amittere.
2. Praeterea, beatitudo consistit in actione intellectus, qui
subiacet voluntati. Sed voluntas se habet ad opposita. Ergo videtur
quod possit desistere ab operatione qua homo beatificatur, et ita homo
desinet esse beatus.
3. Praeterea, principio respondet finis. Sed beatitudo hominis
habet principium, quia homo non semper fuit beatus. Ergo videtur quod
habeat finem.
Sed contra est quod dicitur Matth. XXV, de iustis, quod ibunt in
vitam aeternam; quae, ut dictum est, est beatitudo sanctorum. Quod
autem est aeternum, non deficit. Ergo beatitudo non potest amitti.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de beatitudine imperfecta,
qualis in hac vita potest haberi, sic potest amitti. Et hoc patet in
felicitate contemplativa, quae amittitur vel per oblivionem, puta cum
corrumpitur scientia ex aliqua aegritudine; vel etiam per aliquas
occupationes, quibus totaliter abstrahitur aliquis a contemplatione.
Patet etiam idem in felicitate activa, voluntas enim hominis
transmutari potest, ut in vitium degeneret a virtute, in cuius actu
principaliter consistit felicitas. Si autem virtus remaneat integra,
exteriores transmutationes possunt quidem beatitudinem talem
perturbare, inquantum impediunt multas operationes virtutum, non tamen
possunt eam totaliter auferre, quia adhuc remanet operatio virtutis,
dum ipsas adversitates homo laudabiliter sustinet. Et quia beatitudo
huius vitae amitti potest, quod videtur esse contra rationem
beatitudinis; ideo philosophus dicit, in I Ethic., aliquos esse in
hac vita beatos, non simpliciter, sed sicut homines quorum natura
mutationi subiecta est. Si vero loquamur de beatitudine perfecta quae
expectatur post hanc vitam, sciendum est quod Origenes posuit,
quorundam Platonicorum errorem sequens, quod post ultimam beatitudinem
homo potest fieri miser. Sed hoc manifeste apparet esse falsum
dupliciter. Primo quidem, ex ipsa communi ratione beatitudinis. Cum
enim ipsa beatitudo sit perfectum bonum et sufficiens, oportet quod
desiderium hominis quietet, et omne malum excludat. Naturaliter autem
homo desiderat retinere bonum quod habet, et quod eius retinendi
securitatem obtineat, alioquin necesse est quod timore amittendi, vel
dolore de certitudine amissionis, affligatur. Requiritur igitur ad
veram beatitudinem quod homo certam habeat opinionem bonum quod habet,
nunquam se amissurum. Quae quidem opinio si vera sit, consequens est
quod beatitudinem nunquam amittet. Si autem falsa sit, hoc ipsum est
quoddam malum, falsam opinionem habere, nam falsum est malum
intellectus, sicut verum est bonum ipsius, ut dicitur in VI Ethic.
Non igitur iam vere erit beatus, si aliquod malum ei inest. Secundo
idem apparet, si consideretur ratio beatitudinis in speciali.
Ostensum est enim supra quod perfecta beatitudo hominis in visione
divinae essentiae consistit. Est autem impossibile quod aliquis videns
divinam essentiam, velit eam non videre. Quia omne bonum habitum quo
quis carere vult, aut est insufficiens, et quaeritur aliquid
sufficientius loco eius, aut habet aliquod incommodum annexum, propter
quod in fastidium venit. Visio autem divinae essentiae replet animam
omnibus bonis, cum coniungat fonti totius bonitatis, unde dicitur in
Psalmo XVI, satiabor cum apparuerit gloria tua; et Sap. VII,
dicitur, venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, scilicet cum
contemplatione sapientiae. Similiter etiam non habet aliquod
incommodum adiunctum, quia de contemplatione sapientiae dicitur,
Sap. VIII, non habet amaritudinem conversatio illius, nec
taedium convictus eius. Sic ergo patet quod propria voluntate beatus
non potest beatitudinem deserere. Similiter etiam non potest eam
perdere, Deo subtrahente. Quia, cum subtractio beatitudinis sit
quaedam poena, non potest talis subtractio a Deo, iusto iudice,
provenire, nisi pro aliqua culpa, in quam cadere non potest qui Dei
essentiam videt, cum ad hanc visionem ex necessitate sequatur rectitudo
voluntatis, ut supra ostensum est. Similiter etiam nec aliquod aliud
agens potest eam subtrahere. Quia mens Deo coniuncta super omnia alia
elevatur; et sic ab huiusmodi coniunctione nullum aliud agens potest
ipsam excludere. Unde inconveniens videtur quod per quasdam
alternationes temporum transeat homo de beatitudine ad miseriam, et e
converso, quia huiusmodi temporales alternationes esse non possunt,
nisi circa ea quae subiacent tempori et motui.
Ad primum ergo dicendum quod beatitudo est perfectio consummata, quae
omnem defectum excludit a beato. Et ideo absque mutabilitate advenit
eam habenti, faciente hoc virtute divina, quae hominem sublevat in
participationem aeternitatis transcendentis omnem mutationem.
Ad secundum dicendum quod voluntas ad opposita se habet in his quae ad
finem ordinantur, sed ad ultimum finem naturali necessitate ordinatur.
Quod patet ex hoc, quod homo non potest non velle esse beatus.
Ad tertium dicendum quod beatitudo habet principium ex conditione
participantis, sed caret fine, propter conditionem boni cuius
participatio facit beatum. Unde ab alio est initium beatitudinis; et
ab alio est quod caret fine.
|
|