|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod homo per sua naturalia
possit beatitudinem consequi. Natura enim non deficit in necessariis.
Sed nihil est homini tam necessarium quam id per quod finem ultimum
consequitur. Ergo hoc naturae humanae non deest. Potest igitur homo
per sua naturalia beatitudinem consequi.
2. Praeterea, homo, cum sit nobilior irrationalibus creaturis,
videtur esse sufficientior. Sed irrationales creaturae per sua
naturalia possunt consequi suos fines. Ergo multo magis homo per sua
naturalia potest beatitudinem consequi.
3. Praeterea, beatitudo est operatio perfecta, secundum
philosophum. Eiusdem autem est incipere rem, et perficere ipsam.
Cum igitur operatio imperfecta, quae est quasi principium in
operationibus humanis, subdatur naturali hominis potestati, qua suorum
actuum est dominus; videtur quod per naturalem potentiam possit
pertingere ad operationem perfectam, quae est beatitudo.
Sed contra, homo est principium naturaliter actuum suorum per
intellectum et voluntatem. Sed ultima beatitudo sanctis praeparata,
excedit intellectum hominis et voluntatem, dicit enim apostolus, I ad
Cor. II, oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor
hominis non ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se. Ergo
homo per sua naturalia non potest beatitudinem consequi.
Respondeo dicendum quod beatitudo imperfecta quae in hac vita haberi
potest, potest ab homine acquiri per sua naturalia, eo modo quo et
virtus, in cuius operatione consistit, de quo infra dicetur. Sed
beatitudo hominis perfecta, sicut supra dictum est, consistit in
visione divinae essentiae. Videre autem Deum per essentiam est supra
naturam non solum hominis, sed etiam omnis creaturae, ut in primo
ostensum est. Naturalis enim cognitio cuiuslibet creaturae est
secundum modum substantiae eius, sicut de intelligentia dicitur in
libro de causis, quod cognoscit ea quae sunt supra se, et ea quae sunt
infra se, secundum modum substantiae suae. Omnis autem cognitio quae
est secundum modum substantiae creatae, deficit a visione divinae
essentiae, quae in infinitum excedit omnem substantiam creatam. Unde
nec homo, nec aliqua creatura, potest consequi beatitudinem ultimam
per sua naturalia.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut natura non deficit homini in
necessariis, quamvis non dederit sibi arma et tegumenta sicut aliis
animalibus quia dedit ei rationem et manus, quibus possit haec sibi
conquirere; ita nec deficit homini in necessariis, quamvis non daret
sibi aliquod principium quo posset beatitudinem consequi; hoc enim erat
impossibile. Sed dedit ei liberum arbitrium, quo possit converti ad
Deum, qui eum faceret beatum. Quae enim per amicos possumus, per
nos aliqualiter possumus, ut dicitur in III Ethic.
Ad secundum dicendum quod nobilioris conditionis est natura quae potest
consequi perfectum bonum, licet indigeat exteriori auxilio ad hoc
consequendum, quam natura quae non potest consequi perfectum bonum,
sed consequitur quoddam bonum imperfectum, licet ad consecutionem eius
non indigeat exteriori auxilio, ut philosophus dicit in II de caelo.
Sicut melius est dispositus ad sanitatem qui potest consequi perfectam
sanitatem, licet hoc sit per auxilium medicinae; quam qui solum potest
consequi quandam imperfectam sanitatem, sine medicinae auxilio. Et
ideo creatura rationalis, quae potest consequi perfectum beatitudinis
bonum, indigens ad hoc divino auxilio, est perfectior quam creatura
irrationalis, quae huiusmodi boni non est capax, sed quoddam
imperfectum bonum consequitur virtute suae naturae.
Ad tertium dicendum quod, quando imperfectum et perfectum sunt eiusdem
speciei, ab eadem virtute causari possunt. Non autem hoc est
necesse, si sunt alterius speciei, non enim quidquid potest causare
dispositionem materiae, potest ultimam perfectionem conferre.
Imperfecta autem operatio, quae subiacet naturali hominis potestati,
non est eiusdem speciei cum operatione illa perfecta quae est hominis
beatitudo, cum operationis species dependeat ex obiecto. Unde ratio
non sequitur.
|
|