|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod homo possit fieri beatus
per actionem alicuius superioris creaturae, scilicet Angeli. Cum
enim duplex ordo inveniatur in rebus, unus partium universi ad
invicem, alius totius universi ad bonum quod est extra universum;
primus ordo ordinatur ad secundum sicut ad finem, ut dicitur XII
Metaphys.; sicut ordo partium exercitus ad invicem est propter
ordinem totius exercitus ad ducem. Sed ordo partium universi ad
invicem attenditur secundum quod superiores creaturae agunt in
inferiores, ut in primo dictum est, beatitudo autem consistit in
ordine hominis ad bonum quod est extra universum, quod est Deus.
Ergo per actionem superioris creaturae, scilicet Angeli, in
hominem, homo beatus efficitur.
2. Praeterea, quod est in potentia tale, potest reduci in actum per
id quod est actu tale, sicut quod est potentia calidum, fit actu
calidum per id quod est actu calidum. Sed homo est in potentia
beatus. Ergo potest fieri actu beatus per Angelum, qui est actu
beatus.
3. Praeterea, beatitudo consistit in operatione intellectus, ut
supra dictum est. Sed Angelus potest illuminare intellectum hominis,
ut in primo habitum est. Ergo Angelus potest facere hominem beatum.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXXIII, gratiam et
gloriam dabit dominus.
Respondeo dicendum quod, cum omnis creatura naturae legibus sit
subiecta, utpote habens limitatam virtutem et actionem; illud quod
excedit naturam creatam, non potest fieri virtute alicuius creaturae.
Et ideo si quid fieri oporteat quod sit supra naturam, hoc fit
immediate a Deo; sicut suscitatio mortui, illuminatio caeci, et
cetera huiusmodi. Ostensum est autem quod beatitudo est quoddam bonum
excedens naturam creatam. Unde impossibile est quod per actionem
alicuius creaturae conferatur, sed homo beatus fit solo Deo agente,
si loquamur de beatitudine perfecta. Si vero loquamur de beatitudine
imperfecta, sic eadem ratio est de ipsa et de virtute, in cuius actu
consistit.
Ad primum ergo dicendum quod plerumque contingit in potentiis activis
ordinatis, quod perducere ad ultimum finem pertinet ad supremam
potentiam, inferiores vero potentiae coadiuvant ad consecutionem illius
ultimi finis disponendo, sicut ad artem gubernativam, quae praeest
navifactivae, pertinet usus navis, propter quem navis ipsa fit. Sic
igitur et in ordine universi, homo quidem adiuvatur ab Angelis ad
consequendum ultimum finem, secundum aliqua praecedentia, quibus
disponitur ad eius consecutionem, sed ipsum ultimum finem consequitur
per ipsum primum agentem, qui est Deus.
Ad secundum dicendum quod, quando aliqua forma actu existit in aliquo
secundum esse perfectum et naturale, potest esse principium actionis in
alterum; sicut calidum per calorem calefacit. Sed si forma existit in
aliquo imperfecte, et non secundum esse naturale, non potest esse
principium communicationis sui ad alterum, sicut intentio coloris quae
est in pupilla, non potest facere album; neque etiam omnia quae sunt
illuminata aut calefacta, possunt alia calefacere et illuminare; sic
enim illuminatio at calefactio essent usque ad infinitum. Lumen autem
gloriae, per quod Deus videtur, in Deo quidem est perfecte secundum
esse naturale, in qualibet autem creatura est imperfecte, et secundum
esse similitudinarium vel participatum. Unde nulla creatura beata
potest communicare suam beatitudinem alteri.
Ad tertium dicendum quod Angelus beatus illuminat intellectum
hominis, vel etiam inferioris Angeli, quantum ad aliquas rationes
divinorum operum non autem quantum ad visionem divinae essentiae, ut in
primo dictum est. Ad eam enim videndam, omnes immediate illuminantur
a Deo.
|
|