|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod non requirantur aliqua
opera hominis ad hoc ut beatitudinem consequatur a Deo. Deus enim,
cum sit agens infinitae virtutis, non praeexigit in agendo materiam,
aut dispositionem materiae, sed statim potest totum producere. Sed
opera hominis, cum non requirantur ad beatitudinem eius sicut causa
efficiens, ut dictum est, non possunt requiri ad eam nisi sicut
dispositiones. Ergo Deus, qui dispositiones non praeexigit in
agendo, beatitudinem sine praecedentibus operibus confert.
2. Praeterea, sicut Deus est auctor beatitudinis immediate, ita et
naturam immediate instituit. Sed in prima institutione naturae,
produxit creaturas nulla dispositione praecedente vel actione
creaturae; sed statim fecit unumquodque perfectum in sua specie. Ergo
videtur quod beatitudinem conferat homini sine aliquibus operationibus
praecedentibus.
3. Praeterea, apostolus dicit, Rom. IV, beatitudinem hominis
esse cui Deus confert iustitiam sine operibus. Non ergo requiruntur
aliqua opera hominis ad beatitudinem consequendam.
Sed contra est quod dicitur Ioan. XIII, si haec scitis, beati
eritis si feceritis ea. Ergo per actionem ad beatitudinem pervenitur.
Respondeo dicendum quod rectitudo voluntatis, ut supra dictum est,
requiritur ad beatitudinem, cum nihil aliud sit quam debitus ordo
voluntatis ad ultimum finem; quae ita exigitur ad consecutionem ultimi
finis, sicut debita dispositio materiae ad consecutionem formae. Sed
ex hoc non ostenditur quod aliqua operatio hominis debeat praecedere
eius beatitudinem, posset enim Deus simul facere voluntatem recte
tendentem in finem, et finem consequentem; sicut quandoque simul
materiam disponit, et inducit formam. Sed ordo divinae sapientiae
exigit ne hoc fiat, ut enim dicitur in II de caelo, eorum quae nata
sunt habere bonum perfectum, aliquid habet ipsum sine motu, aliquid
uno motu, aliquid pluribus. Habere autem perfectum bonum sine motu,
convenit ei quod naturaliter habet illud. Habere autem beatitudinem
naturaliter est solius Dei. Unde solius Dei proprium est quod ad
beatitudinem non moveatur per aliquam operationem praecedentem. Cum
autem beatitudo excedat omnem naturam creatam, nulla pura creatura
convenienter beatitudinem consequitur absque motu operationis, per quam
tendit in ipsam. Sed Angelus, qui est superior ordine naturae quam
homo, consecutus est eam, ex ordine divinae sapientiae, uno motu
operationis meritoriae, ut in primo expositum est. Homines autem
consequuntur ipsam multis motibus operationum, qui merita dicuntur.
Unde etiam, secundum philosophum, beatitudo est praemium virtuosarum
operationum.
Ad primum ergo dicendum quod operatio hominis non praeexigitur ad
consecutionem beatitudinis propter insufficientiam divinae virtutis
beatificantis, sed ut servetur ordo in rebus.
Ad secundum dicendum quod primas creaturas statim Deus perfectas
produxit, absque aliqua dispositione vel operatione creaturae
praecedente, quia sic instituit prima individua specierum, ut per ea
natura propagaretur ad posteros. Et similiter, quia per Christum,
qui est Deus et homo, beatitudo erat ad alios derivanda, secundum
illud apostoli ad Heb. II, qui multos filios in gloriam adduxerat;
statim a principio suae conceptionis, absque aliqua operatione
meritoria praecedente, anima eius fuit beata. Sed hoc est singulare
in ipso, nam pueris baptizatis subvenit meritum Christi ad
beatitudinem consequendam, licet desint eis merita propria, eo quod
per Baptismum sunt Christi membra effecti.
Ad tertium dicendum quod apostolus loquitur de beatitudine spei, quae
habetur per gratiam iustificantem, quae quidem non datur propter opera
praecedentia. Non enim habet rationem termini motus, ut beatitudo,
sed magis est principium motus quo ad beatitudinem tenditur.
|
|