|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod non omnes appetant
beatitudinem. Nullus enim potest appetere quod ignorat, cum bonum
apprehensum sit obiectum appetitus, ut dicitur in III de anima.
Sed multi nesciunt quid sit beatitudo, quod, sicut Augustinus dicit
in XIII de Trin., patet ex hoc, quod quidam posuerunt
beatitudinem in voluptate corporis, quidam in virtute animi, quidam in
aliis rebus. Non ergo omnes beatitudinem appetunt.
2. Praeterea, essentia beatitudinis est visio essentiae divinae, ut
dictum est. Sed aliqui opinantur hoc esse impossibile, quod Deus per
essentiam ab homine videatur, unde hoc non appetunt. Ergo non omnes
homines appetunt beatitudinem.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in XIII de Trin. quod beatus
est qui habet omnia quae vult, et nihil male vult. Sed non omnes hoc
volunt, quidam enim male aliqua volunt, et tamen volunt illa se
velle. Non ergo omnes volunt beatitudinem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, XIII de Trin., si minus
dixisset, omnes beati esse vultis, miseri esse non vultis, dixisset
aliquid quod nullus in sua non cognosceret voluntate. Quilibet ergo
vult esse beatus.
Respondeo dicendum quod beatitudo dupliciter potest considerari. Uno
modo, secundum communem rationem beatitudinis. Et sic necesse est
quod omnis homo beatitudinem velit. Ratio autem beatitudinis communis
est ut sit bonum perfectum, sicut dictum est. Cum autem bonum sit
obiectum voluntatis, perfectum bonum est alicuius, quod totaliter eius
voluntati satisfacit. Unde appetere beatitudinem nihil aliud est quam
appetere ut voluntas satietur. Quod quilibet vult. Alio modo
possumus loqui de beatitudine secundum specialem rationem, quantum ad
id in quo beatitudo consistit. Et sic non omnes cognoscunt
beatitudinem, quia nesciunt cui rei communis ratio beatitudinis
conveniat. Et per consequens, quantum ad hoc, non omnes eam volunt.
Unde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod, cum voluntas sequatur apprehensionem
intellectus seu rationis, sicut contingit quod aliquid est idem
secundum rem, quod tamen est diversum secundum rationis
considerationem; ita contingit quod aliquid est idem secundum rem, et
tamen uno modo appetitur, alio modo non appetitur. Beatitudo ergo
potest considerari sub ratione finalis boni et perfecti, quae est
communis ratio beatitudinis, et sic naturaliter et ex necessitate
voluntas in illud tendit, ut dictum est. Potest etiam considerari
secundum alias speciales considerationes, vel ex parte ipsius
operationis, vel ex parte potentiae operativae, vel ex parte obiecti,
et sic non ex necessitate voluntas tendit in ipsam.
Ad tertium dicendum quod ista definitio beatitudinis quam quidam
posuerunt, beatus est qui habet omnia quae vult, vel, cui omnia
optata succedunt, quodam modo intellecta, est bona et sufficiens;
alio vero modo, est imperfecta. Si enim intelligatur simpliciter de
omnibus quae vult homo naturali appetitu, sic verum est quod qui habet
omnia quae vult, est beatus, nihil enim satiat naturalem hominis
appetitum, nisi bonum perfectum, quod est beatitudo. Si vero
intelligatur de his quae homo vult secundum apprehensionem rationis,
sic habere quaedam quae homo vult, non pertinet ad beatitudinem, sed
magis ad miseriam inquantum huiusmodi habita impediunt hominem ne habeat
quaecumque naturaliter vult, sicut etiam ratio accipit ut vera interdum
quae impediunt a cognitione veritatis. Et secundum hanc
considerationem, Augustinus addidit ad perfectionem beatitudinis,
quod nihil mali velit. Quamvis primum posset sufficere, si recte
intelligeretur, scilicet quod beatus est qui habet omnia quae vult.
|
|