|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in corpore non sit
aliquis habitus. Ut enim Commentator dicit, in III de anima,
habitus est quo quis agit cum voluerit. Sed actiones corporales non
subiacent voluntati, cum sint naturales. Ergo in corpore non potest
esse aliquis habitus.
2. Praeterea, omnes dispositiones corporales sunt facile mobiles.
Sed habitus est qualitas difficile mobilis. Ergo nulla dispositio
corporalis potest esse habitus.
3. Praeterea, omnes dispositiones corporales subiacent alterationi.
Sed alteratio non est nisi in tertia specie qualitatis, quae dividitur
contra habitum. Ergo nullus habitus est in corpore.
Sed contra est quod philosophus, in praedicamentis, sanitatem
corporis, vel infirmitatem insanabilem, habitum nominari dicit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus est quaedam
dispositio alicuius subiecti existentis in potentia vel ad formam, vel
ad operationem. Secundum ergo quod habitus importat dispositionem ad
operationem, nullus habitus est principaliter in corpore sicut in
subiecto. Omnis enim operatio corporis est aut a naturali qualitate
corporis; aut est ab anima movente corpus. Quantum igitur ad illas
operationes quae sunt a natura, non disponitur corpus per aliquem
habitum, quia virtutes naturales sunt determinatae ad unum; dictum est
autem quod habitualis dispositio requiritur ubi subiectum est in
potentia ad multa. Operationes vero quae sunt ab anima per corpus,
principaliter quidem sunt ipsius animae, secundario vero ipsius
corporis. Habitus autem proportionantur operationibus, unde ex
similibus actibus similes habitus causantur, ut dicitur in II
Ethic. Et ideo dispositiones ad tales operationes principaliter sunt
in anima. In corpore vero possunt esse secundario, inquantum scilicet
corpus disponitur et habilitatur ad prompte deserviendum operationibus
animae. Si vero loquamur de dispositione subiecti ad formam, sic
habitualis dispositio potest esse in corpore, quod comparatur ad animam
sicut subiectum ad formam. Et hoc modo sanitas et pulchritudo, et
huiusmodi, habituales dispositiones dicuntur. Non tamen perfecte
habent rationem habituum, quia causae eorum ex sua natura de facili
transmutabiles sunt. Alexander vero posuit nullo modo habitum vel
dispositionem primae speciei esse in corpore, ut Simplicius refert in
commento Praedicament., sed dicebat primam speciem qualitatis
pertinere tantum ad animam. Et quod Aristoteles inducit in
praedicamentis de sanitate et aegritudine, non inducit quasi haec
pertineant ad primam speciem qualitatis, sed per modum exempli, ut sit
sensus quod sicut aegritudo et sanitas possunt esse facile vel difficile
mobiles, ita etiam qualitates primae speciei, quae dicuntur habitus et
dispositio. Sed patet hoc esse contra intentionem Aristotelis. Tum
quia eodem modo loquendi utitur exemplificando de sanitate et
aegritudine, et de virtute et de scientia. Tum quia in VII
Physic. expresse ponit inter habitus pulchritudinem et sanitatem.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de habitu secundum
quod est dispositio ad operationem, et de actibus corporis qui sunt a
natura, non autem de his qui sunt ab anima, quorum principium est
voluntas.
Ad secundum dicendum quod dispositiones corporales non sunt simpliciter
difficile mobiles, propter mutabilitatem corporalium causarum.
Possunt tamen esse difficile mobiles per comparationem ad tale
subiectum, quia scilicet, tali subiecto durante, amoveri non
possunt, vel quia sunt difficile mobiles per comparationem ad alias
dispositiones. Sed qualitates animae sunt simpliciter difficile
mobiles, propter immobilitatem subiecti. Et ideo non dicit quod
sanitas difficile mobilis simpliciter sit habitus, sed quod est ut
habitus, sicut in Graeco habetur. Qualitates autem animae dicuntur
simpliciter habitus.
Ad tertium dicendum quod dispositiones corporales quae sunt in prima
specie qualitatis, ut quidam posuerunt, differunt a qualitatibus
tertiae speciei in hoc, quod qualitates tertiae speciei sunt ut in
fieri et ut in motu, unde dicuntur passiones vel passibiles
qualitates. Quando autem iam pervenerint ad perfectum, quasi ad
speciem, tunc iam sunt in prima specie qualitatis. Sed hoc improbat
Simplicius, in commento praedicamentorum, quia secundum hoc
calefactio esset in tertia specie qualitatis, calor autem in prima,
Aristoteles autem ponit calorem in tertia. Unde Porphyrius dicit,
sicut idem Simplicius refert, quod passio vel passibilis qualitas, et
dispositio et habitus, differunt in corporibus secundum intensionem et
remissionem. Quando enim aliquid recipit caliditatem secundum
calefieri tantum, non autem ut calefacere possit; tunc est passio, si
sit cito transiens, vel passibilis qualitas, si sit manens. Quando
autem iam ad hoc perducitur quod potest etiam alterum calefacere, tunc
est dispositio, si autem ulterius intantum confirmetur quod sit
difficile mobilis, tunc erit habitus, ut sic dispositio sit quaedam
intensio seu perfectio passionis vel passibilis qualitatis, habitus
autem dispositionis. Sed hoc improbat Simplicius, quia talis
intensio et remissio non important diversitatem ex parte ipsius formae,
sed ex diversa participatione subiecti. Et ita non diversificarentur
per hoc species qualitatis. Et ideo aliter dicendum est quod, sicut
supra dictum est, commensuratio ipsarum qualitatum passibilium secundum
convenientiam ad naturam, habet rationem dispositionis, et ideo,
facta alteratione circa ipsas qualitates passibiles, quae sunt calidum
et frigidum, humidum et siccum, fit ex consequenti alteratio secundum
aegritudinem et sanitatem. Primo autem et per se non est alteratio
secundum huiusmodi habitus et dispositiones.
|
|