|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus sint in anima
magis secundum essentiam quam secundum potentiam. Dispositiones enim
et habitus dicuntur in ordine ad naturam, ut dictum est. Sed natura
magis attenditur secundum essentiam animae quam secundum potentias,
quia anima secundum suam essentiam est natura corporis talis, et forma
eius. Ergo habitus sunt in anima secundum eius essentiam et non
secundum potentiam.
2. Praeterea, accidentis non est accidens. Habitus autem est
quoddam accidens. Sed potentiae animae sunt de genere accidentium, ut
in primo dictum est. Ergo habitus non est in anima ratione suae
potentiae.
3. Praeterea, subiectum est prius eo quod est in subiecto. Sed
habitus, cum pertineat ad primam speciem qualitatis, est prior quam
potentia, quae pertinet ad secundam speciem. Ergo habitus non est in
potentia animae sicut in subiecto.
Sed contra est quod philosophus, in I Ethic., ponit diversos
habitus in diversis partibus animae.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus importat
dispositionem quandam in ordine ad naturam, vel ad operationem. Si
ergo accipiatur habitus secundum quod habet ordinem ad naturam, sic non
potest esse in anima, si tamen de natura humana loquamur, quia ipsa
anima est forma completiva humanae naturae; unde secundum hoc, magis
potest esse aliquis habitus vel dispositio in corpore per ordinem ad
animam, quam in anima per ordinem ad corpus. Sed si loquamur de
aliqua superiori natura, cuius homo potest esse particeps, secundum
illud II Petr. I, ut simus consortes naturae divinae, sic nihil
prohibet in anima secundum suam essentiam esse aliquem habitum,
scilicet gratiam, ut infra dicetur. Si vero accipiatur habitus in
ordine ad operationem, sic maxime habitus inveniuntur in anima,
inquantum anima non determinatur ad unam operationem, sed se habet ad
multas, quod requiritur ad habitum, ut supra dictum est. Et quia
anima est principium operationum per suas potentias, ideo secundum
hoc, habitus sunt in anima secundum suas potentias.
Ad primum ergo dicendum quod essentia animae pertinet ad naturam
humanam, non sicut subiectum disponendum ad aliquid aliud, sed sicut
forma et natura ad quam aliquis disponitur.
Ad secundum dicendum quod accidens per se non potest esse subiectum
accidentis. Sed quia etiam in ipsis accidentibus est ordo quidam,
subiectum secundum quod est sub uno accidente, intelligitur esse
subiectum alterius. Et sic dicitur unum accidens esse subiectum
alterius, ut superficies coloris. Et hoc modo potest potentia esse
subiectum habitus.
Ad tertium dicendum quod habitus praemittitur potentiae, secundum quod
importat dispositionem ad naturam, potentia autem semper importat
ordinem ad operationem, quae est posterior, cum natura sit operationis
principium. Sed habitus cuius potentia est subiectum, non importat
ordinem ad naturam, sed ad operationem. Unde est posterior potentia.
Vel potest dici quod habitus praeponitur potentiae sicut completum
incompleto, et actus potentiae. Actus enim naturaliter est prior;
quamvis potentia sit prior ordine generationis et temporis, ut dicitur
in VII et IX Metaphys.
|
|