|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod in potentiis sensitivae
partis non possit esse aliquis habitus. Sicut enim potentia nutritiva
pars est irrationalis, ita et sensitiva. Sed in potentiis nutritivae
partis non ponitur aliquis habitus. Ergo nec in potentiis sensitivae
partis aliquis habitus debet poni.
2. Praeterea, sensitivae partes sunt communes nobis et brutis. Sed
in brutis non sunt aliqui habitus, quia non est in eis voluntas, quae
in definitione habitus ponitur, ut supra dictum est. Ergo in
potentiis sensitivis non sunt aliqui habitus.
3. Praeterea, habitus animae sunt scientiae et virtutes, et sicut
scientia refertur ad vim apprehensivam, ita virtus ad vim appetitivam.
Sed in potentiis sensitivis non sunt aliquae scientiae, cum scientia
sit universalium, quae vires sensitivae apprehendere non possunt.
Ergo etiam nec habitus virtutum in partibus sensitivis esse possunt.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III Ethic., quod
aliquae virtutes, scilicet temperantia et fortitudo, sunt
irrationabilium partium.
Respondeo dicendum quod vires sensitivae dupliciter possunt
considerari, uno modo, secundum quod operantur ex instinctu naturae;
alio modo, secundum quod operantur ex imperio rationis. Secundum
igitur quod operantur ex instinctu naturae, sic ordinantur ad unum,
sicut et natura. Et ideo sicut in potentiis naturalibus non sunt
aliqui habitus, ita etiam nec in potentiis sensitivis, secundum quod
ex instinctu naturae operantur. Secundum vero quod operantur ex
imperio rationis, sic ad diversa ordinari possunt. Et sic possunt in
eis esse aliqui habitus, quibus bene aut male ad aliquid disponuntur.
Ad primum ergo dicendum quod vires nutritivae partis non sunt natae
obedire imperio rationis, et ideo non sunt in eis aliqui habitus. Sed
vires sensitivae natae sunt obedire imperio rationis, et ideo in eis
esse possunt aliqui habitus; nam secundum quod obediunt rationi,
quodammodo rationales dicuntur, ut in I Ethic. dicitur.
Ad secundum dicendum quod vires sensitivae in brutis animalibus non
operantur ex imperio rationis; sed si sibi relinquantur bruta
animalia, operantur ex instinctu naturae. Et sic in brutis animalibus
non sunt aliqui habitus ordinati ad operationes. Sunt tamen in eis
aliquae dispositiones in ordine ad naturam, ut sanitas et pulchritudo.
Sed quia bruta animalia a ratione hominis per quandam consuetudinem
disponuntur ad aliquid operandum sic vel aliter, hoc modo in brutis
animalibus habitus quodammodo poni possunt, unde Augustinus dicit, in
libro octoginta trium quaest., quod videmus immanissimas bestias a
maximis voluptatibus absterreri dolorum metu, quod cum in earum
consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Deficit tamen
ratio habitus quantum ad usum voluntatis, quia non habent dominium
utendi vel non utendi, quod videtur ad rationem habitus pertinere. Et
ideo, proprie loquendo, in eis habitus esse non possunt.
Ad tertium dicendum quod appetitus sensitivus natus est moveri ab
appetitu rationali, ut dicitur in III de anima, sed vires
rationales apprehensivae natae sunt accipere a viribus sensitivis. Et
ideo magis convenit quod habitus sint in viribus sensitivis appetitivis
quam in viribus sensitivis apprehensivis, cum in viribus sensitivis
appetitivis non sint habitus nisi secundum quod operantur ex imperio
rationis. Quamvis etiam in ipsis interioribus viribus sensitivis
apprehensivis possint poni aliqui habitus, secundum quos homo fit bene
memorativus vel cogitativus vel imaginativus, unde etiam philosophus
dicit, in cap. de memoria, quod consuetudo multum operatur ad bene
memorandum, quia etiam istae vires moventur ad operandum ex imperio
rationis. Vires autem apprehensivae exteriores, ut visus et auditus
et huiusmodi, non sunt susceptivae aliquorum habituum, sed secundum
dispositionem suae naturae ordinantur ad suos actus determinatos; sicut
et membra corporis, in quibus non sunt habitus, sed magis in viribus
imperantibus motum ipsorum.
|
|