|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod in intellectu non sint
aliqui habitus. Habitus enim operationibus conformantur, ut dictum
est. Sed operationes hominis sunt communes animae et corpori, ut
dicitur in I de anima. Ergo et habitus. Sed intellectus non est
actus corporis, ut dicitur in III de anima. Ergo intellectus non
est subiectum alicuius habitus.
2. Praeterea, omne quod est in aliquo, est in eo per modum eius in
quo est. Sed id quod est forma sine materia, est actus tantum, quod
autem est compositum ex forma et materia, habet potentiam et actum
simul. Ergo in eo quod est forma tantum, non potest esse aliquid quod
sit simul in potentia et actu, sed solum in eo quod est compositum ex
materia et forma. Sed intellectus est forma sine materia. Ergo
habitus, qui habet potentiam simul cum actu, quasi medium inter
utrumque existens, non potest esse in intellectu; sed solum in
coniuncto, quod est compositum ex anima et corpore.
3. Praeterea, habitus est dispositio secundum quam aliquis bene vel
male disponitur ad aliquid, ut dicitur in V Metaph. Sed quod
aliquis bene vel male sit dispositus ad actum intellectus, provenit ex
aliqua corporis dispositione, unde etiam in II de anima dicitur quod
molles carne bene aptos mente videmus. Ergo habitus cognoscitivi non
sunt in intellectu, qui est separatus; sed in aliqua potentia quae est
actus alicuius partis corporis.
Sed contra est quod philosophus, in VI Ethic., ponit scientiam et
sapientiam et intellectum, qui est habitus principiorum, in ipsa
intellectiva parte animae.
Respondeo dicendum quod circa habitus cognoscitivos diversimode sunt
aliqui opinati. Quidam enim, ponentes intellectum possibilem esse
unum in omnibus hominibus, coacti sunt ponere quod habitus cognoscitivi
non sunt in ipso intellectu, sed in viribus interioribus sensitivis.
Manifestum est enim quod homines in habitibus diversificantur, unde
non possunt habitus cognoscitivi directe poni in eo quod, unum numero
existens, est omnibus hominibus commune. Unde si intellectus
possibilis sit unus numero omnium hominum, habitus scientiarum,
secundum quos homines diversificantur, non poterunt esse in intellectu
possibili sicut in subiecto, sed erunt in viribus interioribus
sensitivis, quae sunt diversae in diversis. Sed ista positio, primo
quidem, est contra intentionem Aristotelis. Manifestum est enim quod
vires sensitivae non sunt rationales per essentiam, sed solum per
participationem, ut dicitur in I Ethic. Philosophus autem ponit
intellectuales virtutes, quae sunt sapientia, scientia et
intellectus, in eo quod est rationale per essentiam. Unde non sunt in
viribus sensitivis, sed in ipso intellectu. Expresse etiam dicit, in
III de anima, quod intellectus possibilis, cum sic fiat singula,
idest cum reducatur in actum singulorum per species intelligibiles,
tunc fit secundum actum eo modo quo sciens dicitur esse in actu, quod
quidem accidit cum aliquis possit operari per seipsum, scilicet
considerando. Est quidem igitur et tunc potentia quodammodo; non
tamen similiter ut ante addiscere aut invenire. Ipse ergo intellectus
possibilis est in quo est habitus scientiae quo potest considerare etiam
cum non considerat. Secundo etiam, haec positio est contra rei
veritatem. Sicut enim eius est potentia cuius est operatio, ita etiam
eius est habitus cuius est operatio. Intelligere autem et considerare
est proprius actus intellectus. Ergo et habitus quo consideratur, est
proprie in ipso intellectu.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dixerunt, ut Simplicius refert in
commento praedicamentorum, quod quia omnis operatio hominis est
quodammodo coniuncti, ut philosophus dicit in I de anima; ideo nullus
habitus est animae tantum, sed coniuncti. Et per hoc sequitur quod
nullus habitus sit in intellectu, cum intellectus sit separatus, ut
ratio proposita procedebat. Sed ista ratio non cogit. Habitus enim
non est dispositio obiecti ad potentiam, sed magis dispositio potentiae
ad obiectum, unde habitus oportet quod sit in ipsa potentia quae est
principium actus, non autem in eo quod comparatur ad potentiam sicut
obiectum. Ipsum autem intelligere non dicitur commune esse animae et
corpori, nisi ratione phantasmatis, ut dicitur in I de anima. Patet
autem quod phantasma comparatur ad intellectum possibilem ut obiectum,
ut dicitur in III de anima. Unde relinquitur quod habitus
intellectivus sit principaliter ex parte ipsius intellectus, non autem
ex parte phantasmatis, quod est commune animae et corpori. Et ideo
dicendum est quod intellectus possibilis est subiectum habitus, illi
enim competit esse subiectum habitus, quod est in potentia ad multa;
et hoc maxime competit intellectui possibili. Unde intellectus
possibilis est subiectum habituum intellectualium.
Ad secundum dicendum quod, sicut potentia ad esse sensibile convenit
materiae corporali, ita potentia ad esse intelligibile convenit
intellectui possibili. Unde nihil prohibet in intellectu possibili
esse habitum, qui est medius inter puram potentiam et actum perfectum.
Ad tertium dicendum quod, quia vires apprehensivae interius praeparant
intellectui possibili proprium obiectum; ideo ex bona dispositione
harum virium, ad quam cooperatur bona dispositio corporis, redditur
homo habilis ad intelligendum. Et sic habitus intellectivus secundario
potest esse in istis viribus. Principaliter autem est in intellectu
possibili.
|
|