|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in voluntate non sit
aliquis habitus. Habitus enim qui in intellectu est, sunt species
intelligibiles, quibus intelligit actu. Sed voluntas non operatur per
aliquas species. Ergo voluntas non est subiectum alicuius habitus.
2. Praeterea, in intellectu agente non ponitur aliquis habitus,
sicut in intellectu possibili, quia est potentia activa. Sed voluntas
est maxime potentia activa, quia movet omnes potentias ad suos actus,
ut supra dictum est. Ergo in ipsa non est aliquis habitus.
3. Praeterea, in potentiis naturalibus non est aliquis habitus,
quia ex sua natura sunt ad aliquid determinatae. Sed voluntas ex sua
natura ordinatur ad hoc quod tendat in bonum ordinatum ratione. Ergo
in voluntate non est aliquis habitus.
Sed contra est quod iustitia est habitus quidam. Sed iustitia est in
voluntate, est enim iustitia habitus secundum quem aliqui volunt et
operantur iusta, ut dicitur in V Ethic. Ergo voluntas est subiectum
alicuius habitus.
Respondeo dicendum quod omnis potentia quae diversimode potest ordinari
ad agendum, indiget habitu quo bene disponatur ad suum actum.
Voluntas autem, cum sit potentia rationalis, diversimode potest ad
agendum ordinari. Et ideo oportet in voluntate aliquem habitum
ponere, quo bene disponatur ad suum actum. Ex ipsa etiam ratione
habitus apparet quod habet quendam principalem ordinem ad voluntatem,
prout habitus est quo quis utitur cum voluerit, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in intellectu est aliqua species
quae est similitudo obiecti, ita oportet in voluntate, et in qualibet
vi appetitiva, esse aliquid quo inclinetur in suum obiectum, cum nihil
aliud sit actus appetitivae virtutis quam inclinatio quaedam, ut supra
dictum est. Ad ea ergo ad quae sufficienter inclinatur per naturam
ipsius potentiae, non indiget aliqua qualitate inclinante. Sed quia
necessarium est ad finem humanae vitae, quod vis appetitiva inclinetur
in aliquid determinatum, ad quod non inclinatur ex natura potentiae,
quae se habet ad multa et diversa; ideo necesse est quod in voluntate,
et in aliis viribus appetitivis, sint quaedam qualitates inclinantes,
quae dicuntur habitus.
Ad secundum dicendum quod intellectus agens est agens tantum, et nullo
modo patiens. Sed voluntas, et quaelibet vis appetitiva, est movens
motum, ut dicitur in III de anima. Et ideo non est similis ratio
de utroque, nam esse susceptivum habitus convenit ei quod est
quodammodo in potentia.
Ad tertium dicendum quod voluntas ex ipsa natura potentiae inclinatur
in bonum rationis. Sed quia hoc bonum multipliciter diversificatur,
necessarium est ut ad aliquod determinatum bonum rationis voluntas per
aliquem habitum inclinetur, ad hoc quod sequatur promptior operatio.
|
|