|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod in Angelis non sint
habitus. Dicit enim maximus, Commentator Dionysii, in VII cap.
de Cael. Hier., non convenit arbitrari virtutes intellectuales,
idest spirituales, more accidentium, quemadmodum et in nobis sunt, in
divinis intellectibus, scilicet Angelis, esse, ut aliud in alio sit
sicut in subiecto, accidens enim omne illinc repulsum est. Sed omnis
habitus est accidens. Ergo in Angelis non sunt habitus.
2. Praeterea, sicut Dionysius dicit, in IV cap. de Cael.
Hier., sanctae caelestium essentiarum dispositiones super omnia alia
Dei bonitatem participant. Sed semper quod est per se, est prius et
potius eo quod est per aliud. Ergo Angelorum essentiae per seipsas
perficiuntur ad conformitatem Dei. Non ergo per aliquos habitus. Et
haec videtur esse ratio maximi, qui ibidem subdit, si enim hoc esset,
non utique maneret in semetipsa harum essentia, nec deificari per se,
quantum foret possibile, valuisset.
3. Praeterea, habitus est dispositio quaedam, ut dicitur in V
Metaphys. Sed dispositio, ut ibidem dicitur, est ordo habentis
partes. Cum ergo Angeli sint simplices substantiae, videtur quod in
eis non sint dispositiones et habitus.
Sed contra est quod Dionysius dicit, VII cap. Cael. Hier.,
quod Angeli primae hierarchiae nominantur calefacientes et throni et
effusio sapientiae, manifestatio deiformis ipsorum habituum.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt in Angelis non esse habitus;
sed quaecumque dicuntur de eis, essentialiter dicuntur. Unde
maximus, post praedicta verba quae induximus, dicit, habitudines
earum, atque virtutes quae in eis sunt, essentiales sunt, propter
immaterialitatem. Et hoc etiam Simplicius dicit, in commento
praedicamentorum, sapientia quae est in anima, habitus est, quae
autem in intellectu, substantia. Omnia enim quae sunt divina, et per
se sufficientia sunt, et in seipsis existentia. Quae quidem positio
partim habet veritatem, et partim continet falsitatem. Manifestum est
enim ex praemissis quod subiectum habitus non est nisi ens in potentia.
Considerantes igitur praedicti commentatores quod Angeli sunt
substantiae immateriales, et quod non est in illis potentia materiae;
secundum hoc, ab eis habitum excluserunt, et omne accidens. Sed
quia, licet in Angelis non sit potentia materiae, est tamen in eis
aliqua potentia (esse enim actum purum est proprium Dei); ideo
inquantum invenitur in eis de potentia, intantum in eis possunt habitus
inveniri. Sed quia potentia materiae et potentia intellectualis
substantiae non est unius rationis, ideo per consequens nec habitus
unius rationis est utrobique. Unde Simplicius dicit, in commento
praedicamentorum, quod habitus intellectualis substantiae non sunt
similes his qui sunt hic habitibus; sed magis sunt similes simplicibus
et immaterialibus speciebus quas continet in seipsa. Circa huiusmodi
tamen habitum aliter se habet intellectus angelicus, et aliter
intellectus humanus. Intellectus enim humanus, cum sit infimus in
ordine intellectuum, est in potentia respectu omnium intelligibilium,
sicut materia prima respectu omnium formarum sensibilium, et ideo ad
omnia intelligenda indiget aliquo habitu. Sed intellectus angelicus
non se habet sicut pura potentia in genere intelligibilium, sed sicut
actus quidam, non autem sicut actus purus (hoc enim solius Dei
est), sed cum permixtione alicuius potentiae, et tanto minus habet de
potentialitate, quanto est superior. Et ideo, ut in primo dictum
est, inquantum est in potentia, indiget perfici habitualiter per
aliquas species intelligibiles ad operationem propriam, sed inquantum
est actu, per essentiam suam potest aliqua intelligere, ad minus
seipsum, et alia secundum modum suae substantiae, ut dicitur in Lib.
de causis, et tanto perfectius, quanto est perfectior. Sed quia
nullus Angelus pertingit ad perfectionem Dei, sed in infinitum
distat; propter hoc, ad attingendum ad ipsum Deum per intellectum et
voluntatem, indigent aliquibus habitibus, tanquam in potentia
existentes respectu illius puri actus. Unde Dionysius dicit habitus
eorum esse deiformes, quibus scilicet Deo conformantur. Habitus
autem qui sunt dispositiones ad esse naturale, non sunt in Angelis,
cum sint immateriales.
Ad primum ergo dicendum quod verbum maximi intelligendum est de
habitibus et accidentibus materialibus.
Ad secundum dicendum quod quantum ad hoc quod convenit Angelis per
suam essentiam, non indigent habitu. Sed quia non ita sunt per
seipsos entes, quin participent sapientiam et bonitatem divinam; ideo
inquantum indigent participare aliquid ab exteriori, intantum necesse
est in eis ponere habitus.
Ad tertium dicendum quod in Angelis non sunt partes essentiae, sed
sunt partes secundum potentiam, inquantum intellectus eorum per plures
species perficitur, et voluntas eorum se habet ad plura.
|
|