|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus sit a
natura. Eorum enim quae sunt a natura, usus non subiacet voluntati.
Sed habitus est quo quis utitur cum voluerit, ut dicit Commentator,
in III de anima. Ergo habitus non est a natura.
2. Praeterea, natura non facit per duo quod per unum potest facere.
Sed potentiae animae sunt a natura. Si igitur habitus potentiarum a
natura essent, habitus et potentia essent unum.
3. Praeterea, natura non deficit in necessariis. Sed habitus sunt
necessarii ad bene operandum, ut supra dictum est. Si igitur habitus
aliqui essent a natura, videtur quod natura non deficeret quin omnes
habitus necessarios causaret. Patet autem hoc esse falsum. Ergo
habitus non sunt a natura.
Sed contra est quod in VI Ethic., inter alios habitus ponitur
intellectus principiorum, qui est a natura, unde et principia prima
dicuntur naturaliter cognita.
Respondeo dicendum quod aliquid potest esse naturale alicui
dupliciter. Uno modo, secundum naturam speciei, sicut naturale est
homini esse risibile, et igni ferri sursum. Alio modo, secundum
naturam individui, sicut naturale est Socrati vel Platoni esse
aegrotativum vel sanativum, secundum propriam complexionem. Rursus,
secundum utramque naturam potest dici aliquid naturale dupliciter, uno
modo, quia totum est a natura; alio modo, quia secundum aliquid est a
natura, et secundum aliquid est ab exteriori principio. Sicut cum
aliquis sanatur per seipsum, tota sanitas est a natura, cum autem
aliquis sanatur auxilio medicinae, sanitas partim est a natura, partim
ab exteriori principio. Sic igitur si loquamur de habitu secundum quod
est dispositio subiecti in ordine ad formam vel naturam, quolibet
praedictorum modorum contingit habitum esse naturalem. Est enim aliqua
dispositio naturalis quae debetur humanae speciei, extra quam nullus
homo invenitur. Et haec est naturalis secundum naturam speciei. Sed
quia talis dispositio quandam latitudinem habet, contingit diversos
gradus huiusmodi dispositionis convenire diversis hominibus secundum
naturam individui. Et huiusmodi dispositio potest esse vel totaliter a
natura, vel partim a natura et partim ab exteriori principio, sicut
dictum est de his qui sanantur per artem. Sed habitus qui est
dispositio ad operationem, cuius subiectum est potentia animae, ut
dictum est, potest quidem esse naturalis et secundum naturam speciei,
et secundum naturam individui. Secundum quidem naturam speciei,
secundum quod se tenet ex parte ipsius animae, quae, cum sit forma
corporis, est principium specificum. Secundum autem naturam
individui, ex parte corporis, quod est materiale principium. Sed
tamen neutro modo contingit in hominibus esse habitus naturales ita quod
sint totaliter a natura. In Angelis siquidem contingit, eo quod
habent species intelligibiles naturaliter inditas, quod non competit
animae humanae, ut in primo dictum est. Sunt ergo in hominibus aliqui
habitus naturales, tanquam partim a natura existentes et partim ab
exteriori principio; aliter quidem in apprehensivis potentiis, et
aliter in appetitivis. In apprehensivis enim potentiis potest esse
habitus naturalis secundum inchoationem, et secundum naturam speciei,
et secundum naturam individui. Secundum quidem naturam speciei, ex
parte ipsius animae, sicut intellectus principiorum dicitur esse
habitus naturalis. Ex ipsa enim natura animae intellectualis,
convenit homini quod statim, cognito quid est totum et quid est pars,
cognoscat quod omne totum est maius sua parte, et simile est in
ceteris. Sed quid sit totum, et quid sit pars, cognoscere non potest
nisi per species intelligibiles a phantasmatibus acceptas. Et propter
hoc philosophus, in fine posteriorum, ostendit quod cognitio
principiorum provenit nobis ex sensu. Secundum vero naturam
individui, est aliquis habitus cognoscitivus secundum inchoationem
naturalis, inquantum unus homo, ex dispositione organorum, est magis
aptus ad bene intelligendum quam alius, inquantum ad operationem
intellectus indigemus virtutibus sensitivis. In appetitivis autem
potentiis non est aliquis habitus naturalis secundum inchoationem, ex
parte ipsius animae, quantum ad ipsam substantiam habitus, sed solum
quantum ad principia quaedam ipsius, sicut principia iuris communis
dicuntur esse seminalia virtutum. Et hoc ideo, quia inclinatio ad
obiecta propria, quae videtur esse inchoatio habitus, non pertinet ad
habitum, sed magis pertinet ad ipsam rationem potentiarum. Sed ex
parte corporis, secundum naturam individui, sunt aliqui habitus
appetitivi secundum inchoationes naturales. Sunt enim quidam dispositi
ex propria corporis complexione ad castitatem vel mansuetudinem, vel ad
aliquid huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit de natura secundum
quod dividitur contra rationem et voluntatem, cum tamen ipsa ratio et
voluntas ad naturam hominis pertineant.
Ad secundum dicendum quod aliquid etiam naturaliter potest superaddi
potentiae, quod tamen ad ipsam potentiam pertinere non potest. Sicut
in Angelis non potest pertinere ad ipsam potentiam intellectivam quod
sit per se cognoscitiva omnium, quia oporteret quod esset actus
omnium, quod solius Dei est. Id enim quo aliquid cognoscitur,
oportet esse actualem similitudinem eius quod cognoscitur, unde
sequeretur, si potentia Angeli per seipsam cognosceret omnia, quod
esset similitudo et actus omnium. Unde oportet quod superaddantur
potentiae intellectivae ipsius aliquae species intelligibiles, quae
sunt similitudines rerum intellectarum, quia per participationem
divinae sapientiae, et non per essentiam propriam, possunt intellectus
eorum esse actu ea quae intelligunt. Et sic patet quod non omne id
quod pertinet ad habitum naturalem, potest ad potentiam pertinere.
Ad tertium dicendum quod natura non aequaliter se habet ad causandas
omnes diversitates habituum, quia quidam possunt causari a natura,
quidam non, ut supra dictum est. Et ideo non sequitur, si aliqui
habitus sint naturales, quod omnes sint naturales.
|
|