|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus possit
ex actu causari. Habitus enim est qualitas quaedam, ut supra dictum
est. Omnis autem qualitas causatur in aliquo subiecto, inquantum est
alicuius receptivum. Cum igitur agens ex hoc quod agit, non recipiat
aliquid, sed magis ex se emittat; videtur quod non possit aliquis
habitus in agente ex propriis actibus generari.
2. Praeterea, illud in quo causatur aliqua qualitas, movetur ad
qualitatem illam, sicut patet in re calefacta vel infrigidata, quod
autem producit actum causantem qualitatem, movet, ut patet de
calefaciente vel infrigidante. Si igitur in aliquo causaretur habitus
per actum sui ipsius, sequeretur quod idem esset movens et motum,
agens et patiens. Quod est impossibile, ut dicitur in VII
Physic.
3. Praeterea, effectus non potest esse nobilior sua causa. Sed
habitus est nobilior quam actus praecedens habitum, quod patet ex hoc,
quod nobiliores actus reddit. Ergo habitus non potest causari ab actu
praecedente habitum.
Sed contra est quod philosophus, in II Ethic., docet habitus
virtutum et vitiorum ex actibus causari.
Respondeo dicendum quod in agente quandoque est solum activum
principium sui actus, sicut in igne est solum principium activum
calefaciendi. Et in tali agente non potest aliquis habitus causari ex
proprio actu, et inde est quod res naturales non possunt aliquid
consuescere vel dissuescere, ut dicitur in II Ethic. Invenitur
autem aliquod agens in quo est principium activum et passivum sui
actus, sicut patet in actibus humanis. Nam actus appetitivae virtutis
procedunt a vi appetitiva secundum quod movetur a vi apprehensiva
repraesentante obiectum, et ulterius vis intellectiva, secundum quod
ratiocinatur de conclusionibus, habet sicut principium activum
propositionem per se notam. Unde ex talibus actibus possunt in
agentibus aliqui habitus causari, non quidem quantum ad primum activum
principium, sed quantum ad principium actus quod movet motum. Nam
omne quod patitur et movetur ab alio, disponitur per actum agentis,
unde ex multiplicatis actibus generatur quaedam qualitas in potentia
passiva et mota, quae nominatur habitus. Sicut habitus virtutum
moralium causantur in appetitivis potentiis, secundum quod moventur a
ratione, et habitus scientiarum causantur in intellectu, secundum quod
movetur a primis propositionibus.
Ad primum ergo dicendum quod agens, inquantum est agens, non recipit
aliquid. Sed inquantum agit motum ab alio, sic recipit aliquid a
movente, et sic causatur habitus.
Ad secundum dicendum quod idem, secundum idem, non potest esse movens
et motum. Nihil autem prohibet idem a seipso moveri secundum diversa,
ut in VIII Physic. probatur.
Ad tertium dicendum quod actus praecedens habitum inquantum procedit a
principio activo, procedit a nobiliori principio quam sit habitus
generatus, sicut ipsa ratio est nobilius principium quam sit habitus
virtutis moralis in vi appetitiva per actuum consuetudines generatus;
et intellectus principiorum est nobilius principium quam scientia
conclusionum.
|
|