|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per unum actum possit
habitus generari. Demonstratio enim actus rationis est. Sed per unam
demonstrationem causatur scientia quae est habitus conclusionis unius.
Ergo habitus potest causari ex uno actu.
2. Praeterea, sicut contingit actus crescere per multiplicationem,
ita contingit actum crescere per intensionem. Sed multiplicatis
actibus, generatur habitus. Ergo etiam si multum intendatur unus
actus, poterit esse causa generativa habitus.
3. Praeterea, sanitas et aegritudo sunt habitus quidam. Sed ex uno
actu contingit hominem vel sanari vel infirmari. Ergo unus actus
potest habitum causare.
Sed contra est quod philosophus dicit, in I Ethic., quod una
hirundo ver non facit, nec una dies, ita utique nec beatum nec felicem
una dies, nec paucum tempus. Sed beatitudo est operatio secundum
habitum perfectae virtutis, ut dicitur in I Ethic. Ergo habitus
virtutis, et eadem ratione alius habitus, non causatur per unum
actum.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, habitus per actum
generatur inquantum potentia passiva movetur ab aliquo principio
activo. Ad hoc autem quod aliqua qualitas causetur in passivo,
oportet quod activum totaliter vincat passivum. Unde videmus quod,
quia ignis non potest statim vincere suum combustibile, non statim
inflammat ipsum, sed paulatim abiicit contrarias dispositiones, ut sic
totaliter vincens ipsum, similitudinem suam ipsi imprimat. Manifestum
est autem quod principium activum quod est ratio, non totaliter potest
supervincere appetitivam potentiam in uno actu, eo quod appetitiva
potentia se habet diversimode et ad multa; iudicatur autem per
rationem, in uno actu, aliquid appetendum secundum determinatas
rationes et circumstantias. Unde ex hoc non totaliter vincitur
appetitiva potentia, ut feratur in idem ut in pluribus, per modum
naturae, quod pertinet ad habitum virtutis. Et ideo habitus virtutis
non potest causari per unum actum, sed per multos. In apprehensivis
autem potentiis considerandum est quod duplex est passivum, unum quidem
ipse intellectus possibilis; aliud autem intellectus quem vocat
Aristoteles passivum, qui est ratio particularis, idest vis
cogitativa cum memorativa et imaginativa. Respectu igitur primi
passivi, potest esse aliquod activum quod uno actu totaliter vincit
potentiam sui passivi, sicut una propositio per se nota convincit
intellectum ad assentiendum firmiter conclusioni; quod quidem non facit
propositio probabilis. Unde ex multis actibus rationis oportet causari
habitum opinativum, etiam ex parte intellectus possibilis, habitum
autem scientiae possibile est causari ex uno rationis actu, quantum ad
intellectum possibilem. Sed quantum ad inferiores vires
apprehensivas, necessarium est eosdem actus pluries reiterari, ut
aliquid firmiter memoriae imprimatur. Unde philosophus, in libro de
memoria et reminiscentia, dicit quod meditatio confirmat memoriam.
Habitus autem corporales possibile est causari ex uno actu, si activum
fuerit magnae virtutis, sicut quandoque medicina fortis statim inducit
sanitatem.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|