|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nullus habitus hominibus
infundatur a Deo. Deus enim aequaliter se habet ad omnes. Si igitur
quibusdam infundit habitus aliquos, omnibus eos infunderet. Quod
patet esse falsum.
2. Praeterea, Deus operatur in omnibus secundum modum qui convenit
naturae ipsorum, quia divinae providentiae est naturam salvare, ut
dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom. Sed habitus in homine
naturaliter causantur ex actibus, ut dictum est. Non ergo causat
Deus in hominibus aliquos habitus absque actibus.
3. Praeterea, si aliquis habitus a Deo infunditur, per illum
habitum homo potest multos actus producere. Sed ex illis actibus
causatur similis habitus, ut in II Ethic. dicitur. Sequitur ergo
duos habitus eiusdem speciei esse in eodem, unum acquisitum, et
alterum infusum. Quod videtur esse impossibile, non enim duae formae
unius speciei possunt esse in eodem subiecto. Non ergo habitus aliquis
infunditur homini a Deo.
Sed contra est quod dicitur Eccli. XV, implevit eum dominus
spiritu sapientiae et intellectus. Sed sapientia et intellectus quidam
habitus sunt. Ergo aliqui habitus homini a Deo infunduntur.
Respondeo dicendum quod duplici ratione aliqui habitus homini a Deo
infunduntur. Prima ratio est, quia aliqui habitus sunt quibus homo
bene disponitur ad finem excedentem facultatem humanae naturae, qui est
ultima et perfecta hominis beatitudo, ut supra dictum est. Et quia
habitus oportet esse proportionatos ei ad quod homo disponitur secundum
ipsos, ideo necesse est quod etiam habitus ad huiusmodi finem
disponentes, excedant facultatem humanae naturae. Unde tales habitus
nunquam possunt homini inesse nisi ex infusione divina, sicut est de
omnibus gratuitis virtutibus. Alia ratio est, quia Deus potest
producere effectus causarum secundarum absque ipsis causis secundis, ut
in primo dictum est. Sicut igitur quandoque, ad ostensionem suae
virtutis, producit sanitatem absque naturali causa, quae tamen per
naturam posset causari; ita etiam quandoque, ad ostendendam suam
virtutem, infundit homini illos etiam habitus qui naturali virtute
possunt causari. Sicut apostolis dedit scientiam Scripturarum et
omnium linguarum, quam homines per studium vel consuetudinem acquirere
possunt, licet non ita perfecte.
Ad primum ergo dicendum quod Deus, quantum ad suam naturam,
aequaliter se habet ad omnes, sed secundum ordinem suae sapientiae
certa ratione quaedam tribuit aliquibus, quae non tribuit aliis.
Ad secundum dicendum quod hoc quod Deus in omnibus operatur secundum
modum eorum, non excludit quin Deus quaedam operetur quae natura
operari non potest, sed ex hoc sequitur quod nihil operatur contra id
quod naturae convenit.
Ad tertium dicendum quod actus qui producuntur ex habitu infuso, non
causant aliquem habitum, sed confirmant habitum praeexistentem, sicut
medicinalia remedia adhibita homini sano per naturam, non causant
aliquam sanitatem, sed sanitatem prius habitam corroborant.
|
|