|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus augeri non
possint. Augmentum enim est circa quantitatem, ut dicitur in V
Physic. Sed habitus non sunt in genere quantitatis, sed in genere
qualitatis. Ergo circa eos augmentum esse non potest.
2. Praeterea, habitus est perfectio quaedam, ut dicitur in VII
Physic. Sed perfectio, cum importet finem et terminum, non videtur
posse recipere magis et minus. Ergo habitus augeri non potest.
3. Praeterea, in his quae recipiunt magis et minus, contingit esse
alterationem, alterari enim dicitur quod de minus calido fit magis
calidum. Sed in habitibus non est alteratio, ut probatur in VII
Physic. Ergo habitus augeri non possunt.
Sed contra est quod fides est quidam habitus, et tamen augetur, unde
discipuli domino dicunt, domine, adauge nobis fidem, ut habetur
Luc. XVII. Ergo habitus augentur.
Respondeo dicendum quod augmentum, sicut et alia ad quantitatem
pertinentia, a quantitatibus corporalibus ad res spirituales
intelligibiles transfertur; propter connaturalitatem intellectus nostri
ad res corporeas, quae sub imaginatione cadunt. Dicitur autem in
quantitatibus corporeis aliquid magnum, secundum quod ad debitam
perfectionem quantitatis perducitur, unde aliqua quantitas reputatur
magna in homine, quae non reputatur magna in elephante. Unde et in
formis dicimus aliquid magnum, ex hoc quod est perfectum. Et quia
bonum habet rationem perfecti, propter hoc in his quae non mole magna
sunt, idem est esse maius quod melius, ut Augustinus dicit, in VI
de Trin. Perfectio autem formae dupliciter potest considerari, uno
modo, secundum ipsam formam; alio modo, secundum quod subiectum
participat formam. Inquantum igitur attenditur perfectio formae
secundum ipsam formam, sic dicitur ipsa esse parva vel magna; puta
magna vel parva sanitas vel scientia. Inquantum vero attenditur
perfectio formae secundum participationem subiecti, dicitur magis et
minus; puta magis vel minus album vel sanum. Non autem ista
distinctio procedit secundum hoc, quod forma habeat esse praeter
materiam aut subiectum, sed quia alia est consideratio eius secundum
rationem speciei suae, et alia secundum quod participatur in subiecto.
Secundum hoc igitur, circa intensionem et remissionem habituum et
formarum, fuerunt quatuor opiniones apud philosophos, ut Simplicius
narrat in commento praedicamentorum. Plotinus enim et alii Platonici
ponebant ipsas qualitates et habitus suscipere magis et minus, propter
hoc quod materiales erant, et ex hoc habebant indeterminationem
quandam, propter materiae infinitatem. Alii vero in contrarium
ponebant quod ipsae qualitates et habitus secundum se non recipiebant
magis et minus; sed qualia dicuntur magis et minus, secundum diversam
participationem; puta quod iustitia non dicatur magis et minus, sed
iustum. Et hanc opinionem tangit Aristoteles in praedicamentis.
Tertia fuit opinio Stoicorum, media inter has. Posuerunt enim quod
aliqui habitus secundum se recipiunt magis et minus, sicuti artes;
quidam autem non, sicut virtutes. Quarta opinio fuit quorundam
dicentium quod qualitates et formae immateriales non recipiunt magis et
minus, materiales autem recipiunt. Ut igitur huius rei veritas
manifestetur, considerandum est quod illud secundum quod sortitur
aliquid speciem, oportet esse fixum et stans, et quasi indivisibile,
quaecumque enim ad illud attingunt, sub specie continentur; quaecumque
autem recedunt ab illo, vel in plus vel in minus, pertinent ad aliam
speciem, vel perfectiorem vel imperfectiorem. Unde philosophus
dicit, in VIII Metaphys., quod species rerum sunt sicut numeri,
in quibus additio vel diminutio variat speciem. Si igitur aliqua
forma, vel quaecumque res, secundum seipsam vel secundum aliquid sui,
sortiatur rationem speciei; necesse est quod, secundum se
considerata, habeat determinatam rationem, quae neque in plus
excedere, neque in minus deficere possit. Et huiusmodi sunt calor et
albedo, et aliae huiusmodi qualitates quae non dicuntur in ordine ad
aliud, et multo magis substantia, quae est per se ens. Illa vero
quae recipiunt speciem ex aliquo ad quod ordinantur, possunt secundum
seipsa diversificari in plus vel in minus, et nihilominus sunt eadem
specie, propter unitatem eius ad quod ordinantur, ex quo recipiunt
speciem. Sicut motus secundum se est intensior et remissior, et tamen
remanet eadem species, propter unitatem termini, ex quo specificatur.
Et idem potest considerari in sanitate, nam corpus pertingit ad
rationem sanitatis, secundum quod habet dispositionem convenientem
naturae animalis, cui possunt dispositiones diversae convenientes
esse; unde potest variari dispositio in plus vel in minus, et tamen
semper remanet ratio sanitatis. Unde philosophus dicit, in X
Ethic., quod sanitas ipsa recipit magis et minus, non enim eadem est
commensuratio in omnibus, neque in uno et eodem semper; sed remissa
permanet sanitas usque ad aliquid. Huiusmodi autem diversae
dispositiones vel commensurationes sanitatis se habent secundum excedens
et excessum, unde si nomen sanitatis esset impositum soli
perfectissimae commensurationi, tunc ipsa sanitas non diceretur maior
vel minor. Sic igitur patet qualiter aliqua qualitas vel forma possit
secundum seipsam augeri vel minui, et qualiter non. Si vero
consideremus qualitatem vel formam secundum participationem subiecti,
sic etiam inveniuntur quaedam qualitates et formae recipere magis et
minus, et quaedam non. Huiusmodi autem diversitatis causam
Simplicius assignat ex hoc, quod substantia secundum seipsam non
potest recipere magis et minus, quia est ens per se. Et ideo omnis
forma quae substantialiter participatur in subiecto, caret intensione
et remissione, unde in genere substantiae nihil dicitur secundum magis
et minus. Et quia quantitas propinqua est substantiae, et figura
etiam consequitur quantitatem; inde est quod neque etiam in istis
dicitur aliquid secundum magis aut minus. Unde philosophus dicit, in
VII Physic., quod cum aliquid accipit formam et figuram, non
dicitur alterari, sed magis fieri. Aliae vero qualitates, quae sunt
magis distantes a substantia, et coniunguntur passionibus et
actionibus, recipiunt magis et minus secundum participationem
subiecti. Potest autem et magis explicari huiusmodi diversitatis
ratio. Ut enim dictum est, id a quo aliquid habet speciem, oportet
manere fixum et stans in indivisibili. Duobus igitur modis potest
contingere quod forma non participatur secundum magis et minus. Uno
modo, quia participans habet speciem secundum ipsam. Et inde est quod
nulla forma substantialis participatur secundum magis et minus. Et
propter hoc philosophus dicit, in VIII Metaphys., quod, sicut
numerus non habet magis neque minus, sic neque substantia quae est
secundum speciem, idest quantum ad participationem formae specificae;
sed si quidem quae cum materia, idest, secundum materiales
dispositiones invenitur magis et minus in substantia. Alio modo potest
contingere ex hoc quod ipsa indivisibilitas est de ratione formae, unde
oportet quod, si aliquid participet formam illam, quod participet
illam secundum rationem indivisibilitatis. Et inde est quod species
numeri non dicuntur secundum magis et minus, quia unaquaeque species in
eis constituitur per indivisibilem unitatem. Et eadem ratio est de
speciebus quantitatis continuae quae secundum numeros accipiuntur ut
bicubitum et tricubitum; et de relationibus, ut duplum et triplum; et
de figuris, ut trigonum et tetragonum. Et hanc rationem ponit
Aristoteles in praedicamentis, ubi, assignans rationem quare figurae
non recipiunt magis et minus, dicit, quae quidem enim recipiunt
trigoni rationem et circuli, similiter trigona vel circuli sunt, quia
scilicet indivisibilitas est de ipsa eorum ratione, unde quaecumque
participant rationem eorum, oportet quod indivisibiliter participent.
Sic igitur patet quod, cum habitus et dispositiones dicantur secundum
ordinem ad aliquid, ut dicitur in VII Physic., dupliciter potest
intensio et remissio in habitibus et dispositionibus considerari. Uno
modo, secundum se, prout dicitur maior vel minor sanitas; vel maior
vel minor scientia, quae ad plura vel pauciora se extendit. Alio
modo, secundum participationem subiecti, prout scilicet aequalis
scientia vel sanitas magis recipitur in uno quam in alio, secundum
diversam aptitudinem vel ex natura vel ex consuetudine. Non enim
habitus et dispositio dat speciem subiecto, neque iterum in sui ratione
includit indivisibilitatem. Quomodo autem circa virtutes se habeat,
infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut nomen magnitudinis derivatur a
quantitatibus corporalibus ad intelligibiles perfectiones formarum; ita
etiam et nomen augmenti, cuius terminus est magnum.
Ad secundum dicendum quod habitus quidem perfectio est, non tamen
talis perfectio quae sit terminus sui subiecti, puta dans ei esse
specificum. Neque etiam in sui ratione terminum includit, sicut
species numerorum. Unde nihil prohibet quin recipiat magis et minus.
Ad tertium dicendum quod alteratio primo quidem est in qualitatibus
tertiae speciei. In qualitatibus vero primae speciei potest esse
alteratio per posterius, facta enim alteratione secundum calidum et
frigidum, sequitur animal alterari secundum sanum et aegrum. Et
similiter, facta alteratione secundum passiones appetitus sensitivi,
vel secundum vires sensitivas apprehensivas, sequitur alteratio
secundum scientias et virtutes, ut dicitur in VII Physic.
|
|