|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod augmentum habituum fiat
per additionem. Nomen enim augmenti, ut dictum est, a quantitatibus
corporalibus transfertur ad formas. Sed in quantitatibus corporalibus
non fit augmentum sine additione, unde in I de Generat. dicitur quod
augmentum est praeexistenti magnitudini additamentum. Ergo et in
habitibus non fit augmentum nisi per additionem.
2. Praeterea, habitus non augetur nisi aliquo agente. Sed omne
agens aliquid facit in subiecto patiente, sicut calefaciens facit
calorem in ipso calefacto. Ergo non potest esse augmentum nisi aliqua
fiat additio.
3. Praeterea, sicut id quod non est album, est in potentia ad
album; ita id quod est minus album, est in potentia ad magis album.
Sed id quod non est album, non fit album nisi per adventum albedinis.
Ergo id quod est minus album, non fit magis album nisi per aliquam
aliam albedinem supervenientem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in IV Physic., ex calido
fit magis calidum, nullo facto in materia calido, quod non esset
calidum quando erat minus calidum. Ergo, pari ratione, nec in aliis
formis quae augentur, est aliqua additio.
Respondeo dicendum quod huius quaestionis solutio dependet ex
praemissa. Dictum est enim supra quod augmentum et diminutio in formis
quae intenduntur et remittuntur, accidit uno modo non ex parte ipsius
formae secundum se consideratae, sed ex diversa participatione
subiecti. Et ideo huiusmodi augmentum habituum et aliarum formarum,
non fit per additionem formae ad formam; sed fit per hoc quod subiectum
magis vel minus perfecte participat unam et eandem formam. Et sicut
per agens quod est actu, fit aliquid actu calidum, quasi de novo
incipiens participare formam, non quod fiat ipsa forma, ut probatur
VII Metaphys.; ita per actionem intensam ipsius agentis efficitur
magis calidum, tanquam perfectius participans formam, non tanquam
formae aliquid addatur. Si enim per additionem intelligeretur
huiusmodi augmentum in formis, hoc non posset esse nisi vel ex parte
ipsius formae, vel ex parte subiecti. Si autem ex parte ipsius
formae, iam dictum est quod talis additio vel subtractio speciem
variaret; sicut variatur species coloris, quando de pallido fit
album. Si vero huiusmodi additio intelligatur ex parte subiecti, hoc
non posset esse nisi vel quia aliqua pars subiecti recipit formam quam
prius non habebat, ut si dicatur frigus crescere in homine qui prius
frigebat in una parte, quando iam in pluribus partibus friget, vel
quia aliquod aliud subiectum additur participans eandem formam, sicut
si calidum adiungatur calido, vel album albo. Sed secundum utrumque
istorum duorum modorum, non dicitur aliquid magis album vel calidum,
sed maius. Sed quia quaedam accidentia augentur secundum seipsa, ut
supra dictum est, in quibusdam eorum fieri potest augmentum per
additionem. Augetur enim motus per hoc quod ei aliquid additur vel
secundum tempus in quo est, vel secundum viam per quam est, et tamen
manet eadem species, propter unitatem termini. Augetur etiam
nihilominus motus per intensionem, secundum participationem subiecti,
inquantum scilicet idem motus potest vel magis vel minus expedite aut
prompte fieri. Similiter etiam et scientia potest augeri secundum
seipsam per additionem, sicut cum aliquis plures conclusiones
geometriae addiscit, augetur in eo habitus eiusdem scientiae secundum
speciem. Augetur nihilominus scientia in aliquo, secundum
participationem subiecti, per intensionem, prout scilicet expeditius
et clarius unus homo se habet alio in eisdem conclusionibus
considerandis. In habitibus autem corporalibus non multum videtur
fieri augmentum per additionem. Quia non dicitur animal sanum
simpliciter, aut pulchrum, nisi secundum omnes partes suas sit tale.
Quod autem ad perfectiorem commensurationem perducatur, hoc contingit
secundum transmutationem simplicium qualitatum; quae non augentur nisi
secundum intensionem, ex parte subiecti participantis. Quomodo autem
se habeat circa virtutes, infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum quod etiam in magnitudine corporali contingit
dupliciter esse augmentum. Uno modo, per additionem subiecti ad
subiectum; sicut est in augmento viventium. Alio modo, per solam
intensionem, absque omni additione; sicut est in his quae rarefiunt,
ut dicitur in IV Physic.
Ad secundum dicendum quod causa augens habitum, facit quidem semper
aliquid in subiecto, non autem novam formam. Sed facit quod subiectum
perfectius participet formam praeexistentem, aut quod amplius se
extendat.
Ad tertium dicendum quod id quod nondum est album, est in potentia ad
formam ipsam, tanquam nondum habens formam, et ideo agens causat novam
formam in subiecto. Sed id quod est minus calidum aut album, non est
in potentia ad formam, cum iam actu formam habeat, sed est in potentia
ad perfectum participationis modum. Et hoc consequitur per actionem
agentis.
|
|