|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quilibet actus augeat
habitum. Multiplicata enim causa, multiplicatur effectus. Sed actus
sunt causa habituum aliquorum, ut supra dictum est. Ergo habitus
augetur, multiplicatis actibus.
2. Praeterea, de similibus idem est iudicium. Sed omnes actus ab
eodem habitu procedentes sunt similes, ut dicitur in II Ethic.
Ergo, si aliqui actus augeant habitum, quilibet actus augebit ipsum.
3. Praeterea, simile augetur suo simili. Sed quilibet actus est
similis habitui a quo procedit. Ergo quilibet actus auget habitum.
Sed contra, idem non est contrariorum causa. Sed, sicut dicitur in
II Ethic., aliqui actus ab habitu procedentes diminuunt ipsum;
utpote cum negligenter fiunt. Ergo non omnis actus habitum auget.
Respondeo dicendum quod similes actus similes habitus causant, ut
dicitur in II Ethic. Similitudo autem et dissimilitudo non solum
attenditur secundum qualitatem eandem vel diversam; sed etiam secundum
eundem vel diversum participationis modum. Est enim dissimile non
solum nigrum albo, sed etiam minus album magis albo, nam etiam motus
fit a minus albo in magis album, tanquam ex opposito in oppositum, ut
dicitur in V Physic. Quia vero usus habituum in voluntate hominis
consistit, ut ex supradictis patet; sicut contingit quod aliquis
habens habitum non utitur illo, vel etiam agit actum contrarium; ita
etiam potest contingere quod utitur habitu secundum actum non
respondentem proportionaliter intensioni habitus. Si igitur intensio
actus proportionaliter aequetur intensioni habitus, vel etiam
superexcedat; quilibet actus vel auget habitum, vel disponit ad
augmentum ipsius; ut loquamur de augmento habituum ad similitudinem
augmenti animalis. Non enim quodlibet alimentum assumptum actu auget
animal, sicut nec quaelibet gutta cavat lapidem, sed, multiplicato
alimento, tandem fit augmentum. Ita etiam, multiplicatis actibus,
crescit habitus. Si vero intensio actus proportionaliter deficiat ab
intensione habitus, talis actus non disponit ad augmentum habitus, sed
magis ad diminutionem ipsius.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|