|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod habitus corrumpi non
possit. Habitus enim inest sicut natura quaedam, unde operationes
secundum habitum sunt delectabiles. Sed natura non corrumpitur,
manente eo cuius est natura. Ergo neque habitus corrumpi potest,
manente subiecto.
2. Praeterea, omnis corruptio formae vel est per corruptionem
subiecti, vel est a contrario, sicut aegritudo corrumpitur corrupto
animali, vel etiam superveniente sanitate. Sed scientia, quae est
quidam habitus, non potest corrumpi per corruptionem subiecti, quia
intellectus, qui est subiectum eius, est substantia quaedam, et non
corrumpitur, ut dicitur in I de anima. Similiter etiam non potest
corrumpi a contrario, nam species intelligibiles non sunt ad invicem
contrariae, ut dicitur in VII Metaphys. Ergo habitus scientiae
nullo modo corrumpi potest.
3. Praeterea, omnis corruptio est per aliquem motum. Sed habitus
scientiae, qui est in anima, non potest corrumpi per motum per se
ipsius animae, quia anima per se non movetur. Movetur autem per
accidens per motum corporis. Nulla autem transmutatio corporalis
videtur posse corrumpere species intelligibiles existentes in
intellectu, cum intellectus sit per se locus specierum, sine corpore,
unde ponitur quod nec per senium nec per mortem corrumpuntur habitus.
Ergo scientia corrumpi non potest. Et per consequens, nec habitus
virtutis, qui etiam est in anima rationali, et, sicut philosophus
dicit in I Ethic., virtutes sunt permanentiores disciplinis.
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de longitudine et
brevitate vitae, quod scientiae corruptio est oblivio et deceptio.
Peccando etiam aliquis habitum virtutis amittit. Et ex contrariis
actibus virtutes generantur et corrumpuntur, ut dicitur II Ethic.
Respondeo dicendum quod secundum se dicitur aliqua forma corrumpi per
contrarium suum, per accidens autem, per corruptionem sui subiecti.
Si igitur fuerit aliquis habitus cuius subiectum est corruptibile, et
cuius causa habet contrarium, utroque modo corrumpi poterit, sicut
patet de habitibus corporalibus, scilicet sanitate et aegritudine.
Illi vero habitus quorum subiectum est incorruptibile, non possunt
corrumpi per accidens. Sunt tamen habitus quidam qui, etsi
principaliter sint in subiecto incorruptibili, secundario tamen sunt in
subiecto corruptibili, sicut habitus scientiae, qui principaliter est
quidem in intellectu possibili, secundario autem in viribus
apprehensivis sensitivis, ut supra dictum est. Et ideo ex parte
intellectus possibilis, habitus scientiae non potest corrumpi per
accidens; sed solum ex parte inferiorum virium sensitivarum. Est
igitur considerandum si possunt huiusmodi habitus per se corrumpi. Si
igitur fuerit aliquis habitus qui habeat aliquod contrarium, vel ex
parte sua vel ex parte suae causae, poterit per se corrumpi, si vero
non habet contrarium, non poterit per se corrumpi. Manifestum est
autem quod species intelligibilis in intellectu possibili existens, non
habet aliquid contrarium. Neque iterum intellectui agenti, qui est
causa eius, potest aliquid esse contrarium. Unde si aliquis habitus
sit in intellectu possibili immediate ab intellectu agente causatus,
talis habitus est incorruptibilis et per se et per accidens. Huiusmodi
autem sunt habitus primorum principiorum, tam speculabilium quam
practicorum, qui nulla oblivione vel deceptione corrumpi possunt,
sicut philosophus dicit, in VI Ethic., de prudentia, quod non
perditur per oblivionem. Aliquis vero habitus est in intellectu
possibili ex ratione causatus, scilicet habitus conclusionum, qui
dicitur scientia, cuius causae dupliciter potest aliquid contrarium
esse. Uno modo, ex parte ipsarum propositionum ex quibus ratio
procedit, etenim enuntiationi quae est, bonum est bonum, contraria
est ea quae est, bonum non est bonum, secundum philosophum, in II
Periherm. Alio modo, quantum ad ipsum processum rationis; prout
syllogismus sophisticus opponitur syllogismo dialectico vel
demonstrativo. Sic igitur patet quod per falsam rationem potest
corrumpi habitus verae opinionis, aut etiam scientiae. Unde
philosophus dicit quod deceptio est corruptio scientiae, sicut supra
dictum est. Virtutum vero quaedam sunt intellectuales, quae sunt in
ipsa ratione, ut dicitur in VI Ethic., de quibus est eadem ratio
quae est de scientia vel opinione. Quaedam vero sunt in parte animae
appetitiva, quae sunt virtutes morales, et eadem ratio est de vitiis
oppositis. Habitus autem appetitivae partis causantur per hoc quod
ratio nata est appetitivam partem movere. Unde per iudicium rationis
in contrarium moventis quocumque modo, scilicet sive ex ignorantia,
sive ex passione, vel etiam ex electione, corrumpitur habitus virtutis
vel vitii.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in VII Ethic.,
habitus similitudinem habet naturae, deficit tamen ab ipsa. Et ideo,
cum natura rei nullo modo removeatur ab ipsa, habitus difficile
removetur.
Ad secundum dicendum quod, etsi speciebus intelligibilibus non sit
aliquid contrarium, enuntiationibus tamen et processui rationis potest
aliquid esse contrarium, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod scientia non removetur per motum corporalem
quantum ad ipsam radicem habitus, sed solum quantum ad impedimentum
actus; inquantum intellectus indiget in suo actu viribus sensitivis,
quibus impedimentum affertur per corporalem transmutationem. Sed per
intelligibilem motum rationis potest corrumpi habitus scientiae, etiam
quantum ad ipsam radicem habitus. Et similiter etiam potest corrumpi
habitus virtutis. Tamen quod dicitur, virtutes esse permanentiores
disciplinis, intelligendum est non ex parte subiecti vel causae, sed
ex parte actus, nam virtutum usus est continuus per totam vitam, non
autem usus disciplinarum.
|
|