|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus diminui non
possit. Habitus enim est quaedam qualitas et forma simplex. Simplex
autem aut totum habetur, aut totum amittitur. Ergo habitus, etsi
corrumpi possit, diminui non potest.
2. Praeterea, omne quod convenit accidenti, convenit eidem secundum
se, vel ratione sui subiecti. Habitus autem secundum seipsum non
intenditur et remittitur, alioquin sequeretur quod aliqua species de
suis individuis praedicaretur secundum magis et minus. Si igitur
secundum participationem subiecti diminui possit, sequeretur quod
aliquid accidat habitui proprium, quod non sit commune ei et subiecto.
Cuicumque autem formae convenit aliquid proprium praeter suum
subiectum, illa forma est separabilis, ut dicitur in I de anima.
Sequitur ergo quod habitus sit forma separabilis, quod est
impossibile.
3. Praeterea, ratio et natura habitus, sicut et cuiuslibet
accidentis, consistit in concretione ad subiectum, unde et quodlibet
accidens definitur per suum subiectum. Si igitur habitus secundum
seipsum non intenditur neque remittitur, neque etiam secundum
concretionem sui ad subiectum diminui poterit. Et ita nullo modo
diminuetur.
Sed contra est quod contraria nata sunt fieri circa idem. Augmentum
autem et diminutio sunt contraria. Cum igitur habitus possit augeri,
videtur quod etiam possit diminui.
Respondeo dicendum quod habitus dupliciter diminuuntur, sicut et
augentur, ut ex supradictis patet. Et sicut ex eadem causa augentur
ex qua generantur, ita ex eadem causa diminuuntur ex qua corrumpuntur,
nam diminutio habitus est quaedam via ad corruptionem, sicut e converso
generatio habitus est quoddam fundamentum augmenti ipsius.
Ad primum ergo dicendum quod habitus secundum se consideratus, est
forma simplex, et secundum hoc non accidit ei diminutio, sed secundum
diversum modum participandi, qui provenit ex indeterminatione potentiae
ipsius participantis, quae scilicet diversimode potest unam formam
participare, vel quae potest ad plura vel ad pauciora extendi.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procederet, si ipsa essentia
habitus nullo modo diminueretur. Hoc autem non ponimus, sed quod
quaedam diminutio essentiae habitus non habet principium ab habitu, sed
a participante.
Ad tertium dicendum quod, quocumque modo significetur accidens, habet
dependentiam ad subiectum secundum suam rationem, aliter tamen et
aliter. Nam accidens significatum in abstracto, importat habitudinem
ad subiectum quae incipit ab accidente, et terminatur ad subiectum,
nam albedo dicitur qua aliquid est album. Et ideo in definitione
accidentis abstracti non ponitur subiectum quasi prima pars
definitionis, quae est genus; sed quasi secunda, quae est
differentia; dicimus enim quod simitas est curvitas nasi. Sed in
concretis incipit habitudo a subiecto, et terminatur ad accidens,
dicitur enim album quod habet albedinem. Propter quod in definitione
huiusmodi accidentis ponitur subiectum tanquam genus, quod est prima
pars definitionis, dicimus enim quod simum est nasus curvus. Sic
igitur id quod convenit accidentibus ex parte subiecti, non autem ex
ipsa ratione accidentis, non attribuitur accidenti in abstracto, sed
in concreto. Et huiusmodi est intensio et remissio in quibusdam
accidentibus, unde albedo non dicitur magis et minus, sed album. Et
eadem ratio est in habitibus et aliis qualitatibus, nisi quod quidam
habitus augentur vel diminuuntur per quandam additionem, ut ex
supradictis patet.
|
|