|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non possint esse multi
habitus in una potentia. Eorum enim quae secundum idem distinguuntur
multiplicato uno, multiplicatur et aliud. Sed secundum idem potentiae
et habitus distinguuntur, scilicet secundum actus et obiecta.
Similiter ergo multiplicantur. Non ergo possunt esse multi habitus in
una potentia.
2. Praeterea, potentia est virtus quaedam simplex. Sed in uno
subiecto simplici non potest esse diversitas accidentium, quia
subiectum est causa accidentis; ab uno autem simplici non videtur
procedere nisi unum. Ergo in una potentia non possunt esse multi
habitus.
3. Praeterea, sicut corpus formatur per figuram, ita potentia
formatur per habitum. Sed unum corpus non potest simul formari
diversis figuris. Ergo neque una potentia potest simul formari
diversis habitibus. Non ergo plures habitus possunt simul esse in una
potentia.
Sed contra est quod intellectus est una potentia, in qua tamen sunt
diversarum scientiarum habitus.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, habitus sunt
dispositiones quaedam alicuius in potentia existentis ad aliquid, sive
ad naturam, sive ad operationem vel finem naturae. Et de illis quidem
habitibus qui sunt dispositiones ad naturam, manifestum est quod
possunt plures esse in uno subiecto, eo quod unius subiecti possunt
diversimode partes accipi, secundum quarum dispositionem habitus
dicuntur. Sicut, si accipiantur humani corporis partes humores,
prout disponuntur secundum naturam humanam, est habitus vel dispositio
sanitatis, si vero accipiantur partes similes ut nervi et ossa et
carnes, earum dispositio in ordine ad naturam, est fortitudo aut
macies, si vero accipiantur membra, ut manus et pes et huiusmodi,
earum dispositio naturae conveniens, est pulchritudo. Et sic sunt
plures habitus vel dispositiones in eodem. Si vero loquamur de
habitibus qui sunt dispositiones ad opera, qui proprie pertinent ad
potentias; sic etiam contingit unius potentiae esse habitus plures.
Cuius ratio est, quia subiectum habitus est potentia passiva, ut
supra dictum est, potentia enim activa tantum non est alicuius habitus
subiectum, ut ex supradictis patet. Potentia autem passiva comparatur
ad actum determinatum unius speciei, sicut materia ad formam, eo
quod, sicut materia determinatur ad unam formam per unum agens, ita
etiam potentia passiva a ratione unius obiecti activi determinatur ad
unum actum secundum speciem. Unde sicut plura obiecta possunt movere
unam potentiam passivam, ita una potentia passiva potest esse subiectum
diversorum actuum vel perfectionum secundum speciem. Habitus autem
sunt quaedam qualitates aut formae inhaerentes potentiae, quibus
inclinatur potentia ad determinatos actus secundum speciem. Unde ad
unam potentiam possunt plures habitus pertinere, sicut et plures actus
specie differentes.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut in rebus naturalibus diversitas
specierum est secundum formam, diversitas autem generum est secundum
materiam, ut dicitur in V Metaphys. (ea enim sunt diversa genere,
quorum est materia diversa), ita etiam diversitas obiectorum secundum
genus, facit distinctionem potentiarum (unde philosophus dicit, in
VI Ethic., quod ad ea quae sunt genere altera, sunt etiam animae
particulae aliae); diversitas vero obiectorum secundum speciem, facit
diversitatem actuum secundum speciem, et per consequens habituum.
Quaecumque autem sunt diversa genere, sunt etiam specie diversa, sed
non convertitur. Et ideo diversarum potentiarum sunt diversi actus
specie, et diversi habitus, non autem oportet quod diversi habitus
sint diversarum potentiarum, sed possunt esse plures unius. Et sicut
sunt genera generum, et species specierum; ita etiam contingit esse
diversas species habituum et potentiarum.
Ad secundum dicendum quod potentia, etsi sit quidem simplex secundum
essentiam, est tamen multiplex virtute, secundum quod ad multos actus
specie differentes se extendit. Et ideo nihil prohibet in una potentia
esse multos habitus specie differentes.
Ad tertium dicendum quod corpus formatur per figuram sicut per propriam
terminationem, habitus autem non est terminatio potentiae, sed est
dispositio ad actum sicut ad ultimum terminum. Et ideo non possunt
esse unius potentiae simul plures actus, nisi forte secundum quod unus
comprehenditur sub alio, sicut nec unius corporis plures figurae, nisi
secundum quod una est in alia, sicut trigonum in tetragono. Non enim
potest intellectus simul multa actu intelligere. Potest tamen simul
habitu multa scire.
|
|