|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod habitus non
distinguantur secundum obiecta. Contraria enim sunt specie
differentia. Sed idem habitus scientiae est contrariorum, sicut
medicina sani et aegri. Non ergo secundum obiecta specie differentia,
habitus distinguuntur.
2. Praeterea, diversae scientiae sunt diversi habitus. Sed idem
scibile pertinet ad diversas scientias, sicut terram esse rotundam
demonstrat et naturalis et astrologus, ut dicitur in II Physic.
Ergo habitus non distinguuntur secundum obiecta.
3. Praeterea, eiusdem actus est idem obiectum. Sed idem actus
potest pertinere ad diversos habitus virtutum, si ad diversos fines
referatur, sicut dare pecuniam alicui, si sit propter Deum, pertinet
ad caritatem; si vero sit propter debitum solvendum, pertinet ad
iustitiam. Ergo etiam idem obiectum potest ad diversos habitus
pertinere. Non ergo est diversitas habituum secundum diversitatem
obiectorum.
Sed contra, actus differunt specie secundum diversitatem obiectorum,
ut supra dictum est. Sed habitus sunt dispositiones quaedam ad actus.
Ergo etiam habitus distinguuntur secundum diversa obiecta.
Respondeo dicendum quod habitus et est forma quaedam, et est habitus.
Potest ergo distinctio habituum secundum speciem attendi aut secundum
communem modum quo formae specie distinguuntur; aut secundum proprium
modum distinctionis habituum. Distinguuntur siquidem formae ad invicem
secundum diversa principia activa, eo quod omne agens facit simile
secundum speciem. Habitus autem importat ordinem ad aliquid. Omnia
autem quae dicuntur secundum ordinem ad aliquid, distinguuntur secundum
distinctionem eorum ad quae dicuntur. Est autem habitus dispositio
quaedam ad duo ordinata, scilicet ad naturam, et ad operationem
consequentem naturam. Sic igitur secundum tria, habitus specie
distinguuntur. Uno quidem modo, secundum principia activa talium
dispositionum; alio vero modo, secundum naturam; tertio vero modo,
secundum obiecta specie differentia; ut per sequentia explicabitur.
Ad primum ergo dicendum quod in distinctione potentiarum, vel etiam
habituum, non est considerandum ipsum obiectum materialiter; sed ratio
obiecti differens specie, vel etiam genere. Quamvis autem contraria
specie differant diversitate rerum, tamen eadem ratio est cognoscendi
utrumque, quia unum per aliud cognoscitur. Et ideo inquantum
conveniunt in una ratione cognoscibilis, pertinent ad unum habitum
cognoscitivum.
Ad secundum dicendum quod terram esse rotundam per aliud medium
demonstrat naturalis, et per aliud astrologus, astrologus enim hoc
demonstrat per media mathematica, sicut per figuras eclipsium, vel per
aliud huiusmodi; naturalis vero hoc demonstrat per medium naturale,
sicut per motum gravium ad medium, vel per aliud huiusmodi. Tota
autem virtus demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire, ut
dicitur in I Poster., dependet ex medio. Et ideo diversa media
sunt sicut diversa principia activa, secundum quae habitus scientiarum
diversificantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in II Physic.
et in VII Ethic., ita se habet finis in operabilibus, sicut
principium in demonstrativis. Et ideo diversitas finium diversificat
virtutes sicut et diversitas activorum principiorum. Sunt etiam ipsi
fines obiecta actuum interiorum, qui maxime pertinent ad virtutes, ut
ex supradictis patet.
|
|