|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod habitus non
distinguantur secundum bonum et malum. Bonum enim et malum sunt
contraria. Sed idem habitus est contrariorum, ut supra habitum est.
Ergo habitus non distinguuntur secundum bonum et malum.
2. Praeterea, bonum convertitur cum ente, et sic, cum sit commune
omnibus, non potest sumi ut differentia alicuius speciei; ut patet per
philosophum in IV Topic. Similiter etiam malum, cum sit privatio
et non ens, non potest esse alicuius entis differentia. Non ergo
secundum bonum et malum possunt habitus specie distingui.
3. Praeterea, circa idem obiectum contingit esse diversos habitus
malos, sicut circa concupiscentias intemperantiam et insensibilitatem,
et similiter etiam plures habitus bonos, scilicet virtutem humanam et
virtutem heroicam sive divinam, ut patet per philosophum in VII
Ethic. Non ergo distinguuntur habitus secundum bonum et malum.
Sed contra est quod habitus bonus contrariatur habitui malo, sicut
virtus vitio. Sed contraria sunt diversa secundum speciem. Ergo
habitus differunt specie secundum differentiam boni et mali.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, habitus specie
distinguuntur non solum secundum obiecta et principia activa, sed etiam
in ordine ad naturam. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo,
secundum convenientiam ad naturam, vel etiam secundum disconvenientiam
ab ipsa. Et hoc modo distinguuntur specie habitus bonus et malus, nam
habitus bonus dicitur qui disponit ad actum convenientem naturae
agentis; habitus autem malus dicitur qui disponit ad actum non
convenientem naturae. Sicut actus virtutum naturae humanae
conveniunt, eo quod sunt secundum rationem, actus vero vitiorum, cum
sint contra rationem, a natura humana discordant. Et sic manifestum
est quod secundum differentiam boni et mali, habitus specie
distinguuntur. Alio modo secundum naturam habitus distinguuntur, ex
eo quod habitus unus disponit ad actum convenientem naturae inferiori;
alius autem habitus disponit ad actum convenientem naturae superiori.
Et sic virtus humana, quae disponit ad actum convenientem naturae
humanae, distinguitur a divina virtute vel heroica, quae disponit ad
actum convenientem cuidam superiori naturae.
Ad primum ergo dicendum quod contrariorum potest esse unus habitus,
secundum quod contraria conveniunt in una ratione. Nunquam tamen
contingit quod habitus contrarii sint unius speciei, contrarietas enim
habituum est secundum contrarias rationes. Et ita secundum bonum et
malum habitus distinguuntur, scilicet inquantum unus habitus est bonus
et alius malus, non autem ex hoc quod unus est boni et alius mali.
Ad secundum dicendum quod bonum commune omni enti non est differentia
constituens speciem alicuius habitus, sed quoddam bonum determinatum,
quod est secundum convenientiam ad determinatam naturam, scilicet
humanam. Similiter etiam malum quod est differentia constitutiva
habitus, non est privatio pura, sed est aliquid determinatum repugnans
determinatae naturae.
Ad tertium dicendum quod plures habitus boni circa idem specie,
distinguuntur secundum convenientiam ad diversas naturas, ut dictum
est. Plures vero habitus mali distinguuntur circa idem agendum
secundum diversas repugnantias ad id quod est secundum naturam, sicut
uni virtuti contrariantur diversa vitia circa eandem materiam.
|
|