|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod unus habitus ex pluribus
habitibus constituatur. Illud enim cuius generatio non simul
perficitur, sed successive, videtur constitui ex pluribus partibus.
Sed generatio habitus non est simul, sed successive ex pluribus
actibus, ut supra habitum est. Ergo unus habitus constituitur ex
pluribus habitibus.
2. Praeterea, ex partibus constituitur totum. Sed uni habitui
assignantur multae partes, sicut Tullius ponit multas partes
fortitudinis, temperantiae et aliarum virtutum. Ergo unus habitus
constituitur ex pluribus.
3. Praeterea, de una sola conclusione potest scientia haberi et actu
et habitu. Sed multae conclusiones pertinent ad unam scientiam totam,
sicut ad geometriam vel arithmeticam. Ergo unus habitus constituitur
ex multis.
Sed contra, habitus, cum sit qualitas quaedam, est forma simplex.
Sed nullum simplex constituitur ex pluribus. Ergo unus habitus non
constituitur ex pluribus habitibus.
Respondeo dicendum quod habitus ad operationem ordinatus, de quo nunc
principaliter intendimus, est perfectio quaedam potentiae. Omnis
autem perfectio proportionatur suo perfectibili. Unde sicut potentia,
cum sit una, ad multa se extendit secundum quod conveniunt in aliquo
uno, idest in generali quadam ratione obiecti; ita etiam habitus ad
multa se extendit secundum quod habent ordinem ad aliquod unum, puta ad
unam specialem rationem obiecti, vel unam naturam, vel unum
principium, ut ex supradictis patet. Si igitur consideremus habitum
secundum ea ad quae se extendit, sic inveniemus in eo quandam
multiplicitatem. Sed quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid
unum, ad quod principaliter respicit habitus, inde est quod habitus
est qualitas simplex, non constituta ex pluribus habitibus, etiam si
ad multa se extendat. Non enim unus habitus se extendit ad multa,
nisi in ordine ad unum, ex quo habet unitatem.
Ad primum ergo dicendum quod successio in generatione habitus non
contingit ex hoc quod pars eius generetur post partem, sed ex eo quod
subiectum non statim consequitur dispositionem firmam et difficile
mobilem; et ex eo quod primo imperfecte incipit esse in subiecto, et
paulatim perficitur. Sicut etiam est de aliis qualitatibus.
Ad secundum dicendum quod partes quae singulis virtutibus cardinalibus
assignantur, non sunt partes integrales, ex quibus constituatur totum
sed partes subiectivae sive potentiales, ut infra patebit.
Ad tertium dicendum quod ille qui in aliqua scientia acquirit per
demonstrationem scientiam conclusionis unius, habet quidem habitum,
sed imperfecte. Cum vero acquirit per aliquam demonstrationem
scientiam conclusionis alterius, non aggeneratur in eo alius habitus;
sed habitus qui prius inerat fit perfectior, utpote ad plura se
extendens; eo quod conclusiones et demonstrationes unius scientiae
ordinatae sunt, et una derivatur ex alia.
|
|