|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus humana non sit
habitus. Virtus enim est ultimum potentiae, ut dicitur in I de
caelo. Sed ultimum uniuscuiusque reducitur ad genus illud cuius est
ultimum, sicut punctum ad genus lineae. Ergo virtus reducitur ad
genus potentiae, et non ad genus habitus.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in II de libero Arbit., quod
virtus est bonus usus liberi arbitrii. Sed usus liberi arbitrii est
actus. Ergo virtus non est habitus, sed actus.
3. Praeterea, habitibus non meremur, sed actibus, alioquin homo
mereretur continue, etiam dormiendo. Sed virtutibus meremur. Ergo
virtutes non sunt habitus, sed actus.
4. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de moribus Eccles.,
quod virtus est ordo amoris. Et in libro octoginta trium quaest.,
dicit quod ordinatio quae virtus vocatur, est fruendis frui, et
utendis uti. Ordo autem, seu ordinatio, nominat vel actum, vel
relationem. Ergo virtus non est habitus, sed actus vel relatio.
5. Praeterea, sicut inveniuntur virtutes humanae, ita et virtutes
naturales. Sed virtutes naturales non sunt habitus, sed potentiae
quaedam. Ergo etiam neque virtutes humanae.
Sed contra est quod philosophus, in libro Praedicament., scientiam
et virtutem ponit esse habitus.
Respondeo dicendum quod virtus nominat quandam potentiae perfectionem.
Uniuscuiusque autem perfectio praecipue consideratur in ordine ad suum
finem. Finis autem potentiae actus est. Unde potentia dicitur esse
perfecta, secundum quod determinatur ad suum actum. Sunt autem
quaedam potentiae quae secundum seipsas sunt determinatae ad suos
actus; sicut potentiae naturales activae. Et ideo huiusmodi potentiae
naturales secundum seipsas dicuntur virtutes. Potentiae autem
rationales, quae sunt propriae hominis, non sunt determinatae ad
unum, sed se habent indeterminate ad multa, determinantur autem ad
actus per habitus, sicut ex supradictis patet. Et ideo virtutes
humanae habitus sunt.
Ad primum ergo dicendum quod quandoque virtus dicitur id ad quod est
virtus, scilicet vel obiectum virtutis, vel actus eius, sicut fides
dicitur quandoque id quod creditur, quandoque vero ipsum credere,
quandoque autem ipse habitus quo creditur. Unde quando dicitur quod
virtus est ultimum potentiae, sumitur virtus pro obiecto virtutis. Id
enim in quod ultimo potentia potest, est id ad quod dicitur virtus
rei, sicut si aliquis potest ferre centum libras et non plus, virtus
eius consideratur secundum centum libras, non autem secundum
sexaginta. Obiectio autem procedebat ac si essentialiter virtus esset
ultimum potentiae.
Ad secundum dicendum quod bonus usus liberi arbitrii dicitur esse
virtus, secundum eandem rationem, quia scilicet est id ad quod
ordinatur virtus sicut ad proprium actum. Nihil est enim aliud actus
virtutis quam bonus usus liberi arbitrii.
Ad tertium dicendum quod aliquo dicimur mereri dupliciter. Uno modo,
sicut ipso merito, eo modo quo dicimur currere cursu, et hoc modo
meremur actibus. Alio modo dicimur mereri aliquo sicut principio
merendi, sicut dicimur currere potentia motiva, et sic dicimur mereri
virtutibus et habitibus.
Ad quartum dicendum quod virtus dicitur ordo vel ordinatio amoris,
sicut id ad quod est virtus, per virtutem enim ordinatur amor in
nobis.
Ad quintum dicendum quod potentiae naturales sunt de se determinatae ad
unum, non autem potentiae rationales. Et ideo non est simile, ut
dictum est.
|
|